lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 augustus 2013
S. Stephani Hungariæ, memoria ad libitum


Natus est in Pannonia circa annum 969; baptismate suscepto, rex Hungariæ coronatus est anno 1000. In subditis regendis iustus, pacificus, pius fuit, leges Ecclesiæ ad amussim servans et bonum subditorum quǽrens. Plures episcopatus fundavit et vitam Ecclesiæ maxime fovit. Mortuus est apud Albam Regalem (Szekesfehérvar), anno 1038.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

6,1-15
Dominus iudicio cum populo suo contendit

     Audíte, quæ Dóminus lóquitur: «Surge, conténde iudício coram móntibus, et áudiant colles vocem tuam». Audíte, montes, iudícium Dómini, et auscultáte, fundaménta terræ; quia iudícium Dómini cum pópulo suo et cum Israel iudício conténdit. «Pópule meus, quid feci tibi et quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Ego edúxi te de terra Ægýpti et de domo serviéntium liberávi te et misi ante fáciem tuam Móysen et Aaron et Maríam. Pópule meus, meménto, quæso, quid cogitáverit Balac rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam fílius Beor, de Settim usque ad Gálgalam, ut cognóscas iustítias Dómini». «Quid dignum ófferam Dómino, dum curvo genu Deo Excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos? Numquid placébunt Dómino mília aríetum, multa mília torréntium ólei? Numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ?». Indicátum est tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: útique fácere iudícium et dilígere caritátem et sollícitum ambuláre cum Deo tuo. Vox Dómini ad civitátem clamat — et sapiéntia est timére nomen tuum — : «Audíte, tribus et cœtus civitátis! Numquid tolerábo batum iníquum et ephi minus maledíctum? Numquid iustificábo statéram ímpiam et saccélli póndera dolósa? Quia dívites eius repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum. Ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis. Tu cómedes et non saturáberis, et sordes tuæ in médio tui. Tu removébis et non salvábis; et, quos salváveris, in gládium dabo. Tu seminábis et non metes, tu calcábis olívam et non ungéris óleo, mustum et non bibes vinum».

RESPONSORIUM

Mic 6, 8; Ps 36 (37), 3

R. Indicátum est tibi, homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
V. Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram. * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.

LECTIO ALTERA

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium

(Cap. 1.2.10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

     In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum prǽbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.
     Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.
     Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.
     Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.
     Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

RESPONSORIUM

Tob 4, 8; Sir 35, 11a. 12a

R. Quómodo habúeris, fac eleemósynam. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.
V. In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)