Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Bernardi, abbatis et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Factum est in diébus Achaz fílii Ióatham fílii Ozíæ,regis Iudæ, ascéndit Rasin rex Sýriæ et Phácee fílius Romelíæ rex Israel in
Ierúsalem ad prœliándum contra eam; et non potuérunt debelláre eam. Et nuntiavérunt dómui David dicéntes: «Requiévit Sýria
super Ephraim». Et commótum est cor eius et cor pópuli eius, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti. Et dixit Dóminus ad
Isaíam: «Egrédere in occúrsum Achaz, tu et Seáriasub fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in viam agri fullónis;
et dices ad eum: Vide, ut síleas; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, ob ardórem
iræ Rasin et Sýriæ et fílii Romelíæ, eo quod consílium malum iníerit contra te Sýria, Ephraim et fílius Romelíæ dicéntes: “Ascendámus
ad Iudam et terrórem iniciámus ei et avellámus eum ad nos et ponámus regem in médio eius fílium Tábeel”». Hæc dicit Dóminus Deus:
«Non stabit et non erit! Caput enim Sýriæ Damáscus, et apud Damásci Rasin; et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Ephraim
esse pópulus; et caput Ephraim Samaría, et caput Samaríæ fílius Romelíæ. Si non credidéritis, non permanébitis».
Et adiécit Dóminus loqui ad Achaz dicens: «Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra». Et dixit
Achaz: «Non petam et non tentábo Dóminum». Et dixit: «Audíte ergo, domus David; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus,
quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen
eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum. Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et
elígere bonum, desolábitur terra, cuius tu formídas duos reges; addúcet Dóminus super te et super pópulum tuum et super domum patris
tui dies, qui non venérunt a diébus separatiónis Ephraim a Iuda regem Assyriórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum
Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum:
fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus
suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra,
etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud
amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris?
Quidni amétur Amor?
Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se
totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum,
sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet
ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas
est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse
est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam
a Verbo et prius amári, et plus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne
concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)