Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine
cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel
toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et
Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longǽvus et honorábilis
vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam,
et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis
impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur
terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur;
unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor
eius, sed adhuc manus eius exténta.
Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei,
ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis
auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus
furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne Apostólica Divíno afflátu sancti Pii papæ Décimi
Divíno afflátu compósitos psalmos, quorum est in sacris lítteris colléctio, inde ab Ecclésiæ exórdiis non modo mirífice valuísse constat ad
fovéndam fidélium pietátem, qui offerébant hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini eius; verum étiam ex more
iam in vétere Lege recépto in ipsa sacra Liturgía divinóque Offício conspícuam habuísse partem. Hinc illa, quam dicit Basilíus, nata Ecclésiæ
vox, atque psalmódia, eius hymnódiæ fília, ut a decessóre nostro Urbáno octávo appellátur, quæ cánitur assídue ante sedem Dei et Agni, quæque
hómines in primis divíno cúltui addíctos docet, ex Athanásii senténtia, qua ratióne Deum laudáre opórteat quibúsque verbis decénter confiteántur.
Pulchre ad rem Augustínus: Ut bene ab hómine laudétur Deus, laudávit se ipse Deus; et quia dignátus est laudáre se, ídeo invénit homo, quemádmodum laudet eum.
Accédit quod in psalmis mirábilis quædam vis inest ad excitánda in ánimis ómnium stúdia virtútum. Etsi enim omnis nostra Scriptúra, cum vetus
tum nova, divínitus inspiráta utilísque ad doctrínam est, ut scriptum habétur; at psalmórum liber, quasi paradísus ómnium reliquórum (librórum
fructus) in se cóntinens, cantus edit, et próprios ínsuper cum ipsis inter psalléndum éxhibet. Hæc íterum Athanásius, qui recte ibídem addit:
Mihi quidem vidétur psallénti psalmos esse instar spéculi, ut et seípsum et próprii ánimi motus in ipsis contemplétur, atque ita afféctus eos
récitet. Itaque Augustínus in Confessiónibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et cánticis tuis, suáve sonántis Ecclésiæ tuæ vócibus commótus
ácriter! Voces illæ influébant áuribus meis et eliquabátur véritas in cor meum et exæstuábat inde afféctus pietátis et currébant lácrimæ et bene mihi erat cum eis.
Etenim, quem non móveant frequéntes illi psalmórum loci, in quibus de imménsa maiestáte Dei, de omnipoténtia, de inenarrábili iustítia aut
bonitáte aut cleméntia de ceterísque infinítis láudibus eius tam alte prædicátur? Cui non símiles sensus inspírent illæ pro accéptis a Deo
benefíciis gratiárum actiónes, aut pro exspectátis húmiles fidentésque preces, aut illi de peccátis clamóres pæniténtis ánimæ? Quem non amóre
inflámmet adumbráta studióse imágo Christi redemptóris, cuius quidem Augustínus vocem in ómnibus psalmis vel psalléntem, vel geméntem, vel
lætántem in spe, vel suspirántem in re audiébat?
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui, ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti,
concéde propítius, ut, eius institúta et exémpla sectántes, prǽmia consequámur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)