Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: B. Gualæ de Bergamo, episcopi, pro commemoratione
Pro O.P.: beátæ Ingridis de Skänninge, Viduæ, monialis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Vade et eme lagúnculam fíguli tésteam et áccipe de senióribus pópuli et de senióribus sacerdótum et egrédere ad
vallem Benénnom, quæ est iuxta intróitum portæ Fictílium, et prædicábis ibi verba, quæ ego loquar ad te, et dices: Audíte verbum Dómini,
reges Iudæ et habitatóres Ierúsalem: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut
omnis qui audíerit illam, tínniant aures eius, eo quod derelíquerint me et aliénum fécerint locum istum et sacrificáverint in eo diis aliénis,
quos nesciérunt ipsi et patres eórum et reges Iudæ; et replevérunt locum istum sánguine innocéntium; et ædificavérunt excélsa Baal ad
comburéndos fílios suos igne in holocáustum Baal: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum.
Et cónteres lagúnculam in óculis virórum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum et civitátem
istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári; et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum.
Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus eius, ut ponam civitátem istam sicut Topheth; et erunt domus Ierúsalem et domus regum Iudæ
sicut locus Topheth, immúndæ: omnes domus, in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli et libavérunt libámina diis aliénis».
Venit autem Ieremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini et dixit ad omnem pópulum: «Hæc dicit
Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam super civitátem hanc et super omnes urbes eius univérsa mala, quæ locútus sum advérsum eam,
quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos».
Et audívit Phassur fílius Emmer sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Ieremíam prophetántem sermónes istos; et percússit Phassur
Ieremíam prophétam et misit eum in nervum, quod erat in porta Béniamin superióre in domo Dómini. Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur
Ieremíam de nervo, et dixit ad eum Ieremías: «Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique. Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo
te in pavórem, te et omnes amícos tuos, et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylónis,
et tradúcet eos in Babylónem et percútiet eos gládio. Et dabo univérsam substántiam civitátis huius et omnem labórem eius omnéque prétium et cunctos
thesáuros regum Iudæ dabo in manu inimicórum eórum et dirípient eos et tollent et ducent in Babylónem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres
domus tuæ, íbitis in captivitátem; et in Babylónem vénies et ibi moriéris ibíque sepeliéris, tu et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E duábus epístulis (1277/78, 1281) fratris Petri de Dácia, O.P., ad Christínam Stumbelénsem diréctis
Áliam fíliam hábeo (Ingridem), quæ mirábilem grátiam habet a Deo et plúrimas revelatiónes. Contínue ábstinet a cárnibus, et raríssime bibit
cervísiam et adhuc rárius cómedit lacticínia. Omni sexta féria est in raptu, ita quod íncipit in média nocte et ad se revértitur circa vésperas; quæ et
aliquándo habet stígmata et plúrima signa Christi passiónis portat in corpore suo. Cilício aspérrimo contínue indúitur, quod sana est, excéptis diébus
sollémnibus. In oratióne autem frequentíssime est et contemplatióne, sed et eleemosynárum elargitióni plúrimum studet et servítio páuperum.
Et de hac plúrima habérem vobis significáre, si tempus adésset. De quibus saltem vel hoc solum sciátis, quod in hoc óptimo patrízat, quod vos
miro afféctu díligit, et áliqua quæ in lítteris vestris continebántur, mihi longe revelávit. Vocat autem vos semper sorórem, eo quod dixi ei
vos meam esse fíliam et vos me patrem vocáre. Desíderat autem miro afféctu vos, si possíbile esset, vidére, et sperat quod hoc suum desidérium
débeat impléri, si víxerit, quod nos tres debeámus in unum conveníre.
Céterum, dilectíssima, cogitáte et recogitáte et recognóscite, qua de causa hoc vobis scrípserim: útique ut una mecum Deo et pro me grátias
agátis, qui me non meis méritis, sed sua gratuíta bonitáte sanctórum suórum secréta, vel pótius secréta sua, quæ in sanctis suis fecit et osténdit,
partícipem esse vóluit et cónscium.
Scripsi étiam vobis in æstáte lítteram, ex parte dómini Iohánnis, qui nos ad suam sorórem (Ingridem) sollícite invitávit, quóniam dicta soror
sua hábitum sorórum Ordinis nostri in die Assumptiónis Beátæ Vírginis hoc anno assúmpsit. Ob cuius étiam devotiónem prior provinciális ad eam
misit quáttuor soróres Ordinis nostri, ut novum convéntum sorórum institúerent, consénsu dómini regis Suéciæ et epíscopi illíus loci dioecesáni
in hoc páriter conveniénte; qui dictas soróres cum ómnibus sibi attinéntibus ad suam protectiónem recepérunt in nostro capítulo generáli,
cui personáliter interfuérunt.
Fília mea, quam sorórem vestram dixi, rogávit me, ut vos ex parte sua salutáret. Ponet Dóminus, ut nos omnes adhuc in vita ista possímus
salutáre ínvicem præsentiáliter. Valéte.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui nos ánnua beáta Ingridis festivitáte lætíficas, da, quǽsumus, ut quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis
sequámur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Seigneur, en te servant sans cesse, dans le jeûne et la prière, la bienheureuse Ingrid a trouvé ton Fils, chemin de la vraie sagesse;
accordenous, à son intercession, cette même fidélité dans notre vocation, et apprends-nous à t’aimer par dessus tout. Par Jésus Christ...
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)