Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: B. Bertrandi de Garrigue, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: Bb. Michaelis (Jan Franciszek) Czartoryski, presbyteri, et Iuliæ (Stanislavæ) Rodzińska, virginis, sororis regularis, martyrum in Polonia, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et
arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et
non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant
eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit
cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla
ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in
desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te;
ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro
ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes
in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et
hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra
aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc.
In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus
sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sancto patriárchæ Domínico Beátum Bertrándum sócium et imitatórem exímium adiunxísti, eius interventióne nobis concéde, ita fidem, quam ipse nuntiávit,
vita profitéri, ut repromíssa in cælis assequámur et prǽmia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)