lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 september 2013
SS. Cosmæ et Damiani, martyrum, memoria ad libitum


Ex antiquioribus litterarum memoriis constat eorum sepulcrum Cyrrhi in Syria fuisse, ubi et basilica in eorum honorem exstructa erat. Exinde eorum cultus Romam pervenit, et in totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

37, 15-28
Unio inter Israel et Iuda adumbratur

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Et tu, fili hóminis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudæ et fíliis Israel sóciis eius. Et tolle lignum álterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctæ dómui Israel sóciis eius. Et adiúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum; et erunt in uniónem in manu tua. Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui loquéntes: “Nonne índicas nobis, quid in his tibi velis?”, loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ iunctæ sunt ei, et dabo eas páriter cum ligno Iudæ et fáciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. Erunt autem ligna, super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Israel de médio natiónum, ad quas abiérunt, et congregábo eos úndique et addúcam eos ad humum suam et fáciam eos in gentem unam in terra, in móntibus Israel; et rex unus erit ómnibus ímperans, et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna. Neque polluéntur ultra in idólis suis et abominatiónibus suis et in cunctis iniquitátibus suis, et salvos eos fáciam de univérsis aversiónibus suis, quibus peccavérunt, et mundábo eos, et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum; in iudíciis meis ambulábunt et mandáta mea custódient et fácient ea. Et habitábunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitavérunt patres vestri; et habitábunt super eam, ipsi et fílii eórum et fílii filiórum eórum usque in sempitérnum, et David servus meus princeps eórum in perpétuum. Et percútiam illis fœdus pacis, pactum sempitérnum erit eis, et fundábo eos et multiplicábo; et dabo sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum, et erit habitáculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum».“

RESPONSORIUM

Ez 37, 21. 22a; Io 10, 16b. 11b

R. Ecce ego assúmam fílios Israel et congregábo eos úndique, et fáciam eos in gentem unam, * Et fient unus grex, unus pastor.
V. Bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus. * Et fient unus grex, unus pastor.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, 1-2: PL 38, 1454-1455)

Pretiosa mors martyrum empta pretio mortis Christi

     Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsis óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est. Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
     Egit enim in cruce grande commércium: ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis. Empti sunt fidéles et mártyres; sed mártyrum fides probáta est: testis est sanguis. Quod illis impénsum est reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse Dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid comedérunt et bibérunt, ut tália rédderent.
     Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam. Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris; calix quem nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
     Non ergo times ne ibi defícias? Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti qui sic bibérunt cálicem istum: finiérunt dolóres et accepérunt honóres.

Cf. Eph 4, 4.5


R.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

ORATIO

Orémus:
Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni veneránda memória, quia et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)