lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 december 2013
S. Nicolai, episcopi, memoria ad libitum


Episcopus Myræ in Lycia (nunc in Turcarum regione) mortuus est circa medietatem sæculi IV et in tota Ecclésia, præsertim a sæculo X, honoratur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R. Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

19, 16-25
Conversio futura Ægyptiorum et Assyriorum

     In die illa erunt Ægýpti quasi mulíeres et stupébunt et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam. Et erit terra Iudae Ægýpto in pavórem: omnis, qui illíus fúerit recordátus, pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam.
     In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan et iurántes per Dóminum exercítuum. Cívitas solis vocábitur una.
     In die illa erit títulus Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus Dómino iuxta términum eius. Et erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti. Clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulántium, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa; et colent eum in hóstiis et in munéribus et vota vovébunt Dómino et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga et sanábit; et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis et sanábit eos.
     In die illa erit via de Ægýpto in Assýriam; et intrábit Assýrius Ægýptum et Ægýptius in Assýriam, et sérvient Ægýptii cum Assýriis.
     In die illa erit Israel tértius cum Aegýpto et Assýria; benedíctio in médio terræ, cui benedícet Dóminus exercítuum dicens: «Benedíctus pópulus meus Ægýptius, et opus mánuum meárum Assýrius, et heréditas mea Israel».

RESPONSORIUM

Is 19, 21; Lc 13, 29

R. Cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa, * et colent eum in hóstiis et in munéribus.
V. Et vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro, et accúmbent in regno Dei. * Et colent eum in hóstiis et in munéribus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 123,5: CCL 36,678-680)

Molestiam mortis vincat vis amoris

     Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.
     Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.
     Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.
     Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.
     Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce, non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?
     Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.
     Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quǽrant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant pro quibus sanguis fusus est Christi.
     Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.
     Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.
     Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?
     Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus, quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70. 71

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, ius dedit illi ad pópulum suum:* Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)