Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. III
Pro O.P.: B. Villanæ delle Botti, matrisfamilias, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Fervida in Deum et proximos, liberaliter omnia bona sua pauperibus distribuit atque pro ipsis mendicavit étiam in viis Florentiæ. Cælestibus donis a Deo cumulata, obiit die 29 ianuarii 1361. Eius corpus expositum fuit per 37 dies ad venerationem populi in Ecclésia Sanctæ Mariæ Novellæ, ibique honorifice sepultum est. Die 27 martii 1824, a Leone XII eius cultus confirmatus fuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.
Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.
Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.
Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.
Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
V.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Vocávit Móyses omnem Israel et dixit ad eos:
«Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti, pharaóni et ómnibus servis eius universǽque
terræ illíus, tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa portentáque ingéntia; et non dedit Dóminus
vobis cor intéllegens et óculos vidéntes et aures, quæ possint audíre, usque in præséntem diem. Addúxi vos quadragínta
annis per desértum; non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum tuórum vetustáte consúmpta sunt, panem
non comedístis, vinum et síceram non bibístis, ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester.
Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri ac tribus et maióres natu atque præfécti, omnis vir
Israel, líberi et uxóres vestræ et ádvena tuus, qui tecum morátur in castris, a lignórum cæsóribus usque ad hos, qui
háuriunt aquas tuas ut tránseas in fœdere Dómini Dei tui et in iure iurándo, quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum,
ut súscitet te sibi hódie in pópulum, et ipse sit Deus tuus, sicut locútus est tibi et sicut iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob.
Nec vobis solis ego hoc fœdus fério et hæc iuraménta confírmo, sed cunctis hic nobíscum hódie præséntibus coram Dómino
Deo nostro et illis, qui hódie hic nobíscum non adsunt. Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti et quómodo
transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes vidístis abominatiónes et idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et
aurum, quæ colébant. Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cuius cor avérsum est hódie a Dómino Deo
nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium, et sit inter vos radix gérminans fel et absínthium; cumque audíerit verba
iuraménti huius, benedícat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulábo in pravitáte cordis mei”, et absúmat terram
irríguam et sitiéntem. Dóminus non ignóscet ei, sed tunc quam máxime furor eius fumábit et zelus contra hóminem illum, et
sedébunt super eum ómnia maledícta, quæ scrípta sunt in hoc volúmine, et delébit Dóminus nomen eius sub cælo et consúmet eum
in perditiónem ex ómnibus tríbubus Israel, iuxta maledictiónes fœderis, quæ in hoc libro legis scríptæ sunt.
Dicétque sequens generátio, fílii vestri, qui nascéntur deínceps, et peregríni, qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ
illíus et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus, sulphur et salem; combústa est omnis humus eius, ita ut ultra non serátur,
nec virens quíppiam gérminet in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórræ, Adamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre
suo. Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dóminus terræ huic? Quæ est hæc ira furóris imménsa?”. Et respondébunt: “Quia
dereliquérunt pactum Dómini Dei patrum suórum, quod pépigit cum eis, quando edúxit eos de terra Ægýpti, et serviérunt diis aliénis
et adoravérunt eos, quos nesciébant et quibus non fúerant attribúti; idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut
indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt, et eiécit eos de terra eórum in ira et furóre et indignatióne
máxima proiecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur”.
Abscóndita Dómino Deo nostro, manifésta autem nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis huius».
Responsorium
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum
Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.
Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non
est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.
Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse:
nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.
Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.
Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus,
vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem,
et si qua sit utílitas, et parva est.
Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium
et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur.
Tales sunt, qui Christum non nútriunt.
Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe;
sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.
Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an
ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?
Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt
contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.
Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum
prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum
non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.
Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus,
illa omníno erunt, et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit,
ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.
Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est
quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.
Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi,
multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi.
Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi
vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.
Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in
hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.
Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et
coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per
offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.
Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum
intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.
Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se,
id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui
solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat,
títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.
RESPONSORIUM
Vel alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:
Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita
Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris
sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis
Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.
Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte
et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem
circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed
alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua
tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus et cordis quadam sapiéntia et prudéntia,
quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi
dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat
et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.
Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos
flectunt, tangunt, érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris
collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus
negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.
Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item
cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et
verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia,
cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis, qui coróllam
áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.
Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris
et filiórum éxcitet atque infígat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, misericordiárum Pater, qui Beátam Villánam a mundi vanitátibus mirabíliter revocátam, spíritu humilitátis et veræ pæniténtiæ
erexísti, ínnova in córdibus nostris tui amóris afféctum, et præsta ut, eódem spíritu repléti, tibi in novitáte vitæ servíre
mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)