Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VI
S. Petri Damiani, epicsopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum grata sunt ei. Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur
iustítiam, diligétur. Mélius est parum cum timóre Dómini quam thesáuri magni cum sollicitúdine. Mélius est deménsum
ólerum cum caritáte quam vítulus saginátus cum ódio.
Domum superbórum demoliétur Dóminus et firmos fáciet términos víduæ. Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus
sermo pulchérrimus. Longe est Dóminus ab ímpiis et oratiónes iustórum exáudiet. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ,
et glóriam præcédit humílitas.
Hóminis est ánimum præparáre, et Dómini est respónsio linguæ. Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius, spirítuum
ponderátor est Dóminus. Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Univérsa secúndum próprium finem
operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.
Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens. Misericórdia et veritáte redímitur
iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Mélius est parum cum iustítia quam multi
fructus sine æquitáte. Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus eius.
Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius; et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Petri Damiáni epíscopi
Rogásti me, dilectíssime, ut consolatória tibi per epístolas verba transmítterem, et amárum ánimum tuum inter tot flagélla,
quæ páteris, blandis admonitiónibus obdulcárem.
Sed si prudéntiæ tuæ rátio non obdórmiat, præsto est consolátio, cum et ipsa verba ad hereditátem capesséndam te divínitus
erudíri, ut puta fílium, indubitánter osténdant. Quid enim apértius eo quod dícitur: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta
in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem?
Ubi enim timor est et iustítia, adversitátis cuiúslibet tentátio non servílis est tortúra, sed patérna pótius disciplína.
Unde et beátus Iob inter ipsa vérberum flagélla cum díceret: Qui cœpit, ipse me cónterat, solvat manum suam, et succídat me;
prótinus áddidit: Et hæc mihi consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat.
Magna quippe eléctis Dei est consolátio ipsa divína percússio, quia, per momentánea flagélla quæ pérferunt, ad nanciscéndam
supérnæ beatitúdinis glóriam firmæ spei gréssibus convaléscunt.
Ad hoc enim aurum málleus tundit, ut scóriam faber eíciat; ad hoc lima frequénter erádit, ut vibrántis vena metálli rutilántius
enitéscat. Vasa síquidem fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Unde et per beátum Iacóbum dícitur:
Omne gáudium existimáte, fratres, cum in tentatiónes várias incidéritis.
Illis quippe iure gaudéndum est, quibus et pro malis suis hic afflíctio temporális infértur, et pro bonis quæ gésserant, prǽmia
in cælo sempitérna servántur.
Quaprópter, caríssime et dulcíssime frater, dum verbéribus cíngeris, dum cæléstis disciplínæ tunsiónibus castigáris, non mente
desperátio déprimat, non queréla murmuratiónis erúmpat, non tristítiæ mæror absórbeat, non impatiéntem pusillanímitas reddat;
sed semper serénitas in vultu, hiláritas in mente, gratiárum áctio resúltet in ore.
Laudánda quippe divína est dispensátio, quæ ad hoc suos temporáliter vérberat, ut perpétuis eos flagéllis abscóndat; ad hoc premit,
ut élevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc déicit, ut exáltet.
Iis ígitur aliísque Scriptúræ divínæ testimóniis, dilectíssime, mentem ad patiéntiam róbora, et gáudium post tristítiam lætus exspécta.
Ad illud te gáudium spes érigat, cáritas fervórem accéndat, ut obliviscátur mens bene ébria quod extrínsecus pátitur, et ad hoc
gliscat et tendat quod intérius contemplátur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil
præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)