lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 aprilis 2014
S. Isidori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione


Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suæ civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt. Mortuus est anno 636.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Psalmus 77 (78), 1-39
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)

I

1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
      inclináte aurem vestram in verba oris mei.

2 Apériam in parábolis os meum, *
      éloquar arcána ætátis antíquæ. –

3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
      et patres nostri narravérunt nobis, *

4     non occultábimus a fíliis eórum,
   generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
      et mirabília eius, quæ fecit. –

5 Constítuit testimónium in Iacob *
      et legem pósuit in Israel;
   quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *

6    ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
   Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *

7    ut ponant in Deo spem suam
   et non obliviscántur óperum Dei *
      et mandáta eius custódiant.

8 Ne fiant sicut patres eórum, *
      generátio rebéllis et exásperans;
   generátio, quæ non firmávit cor suum, *
      et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
       convérsi sunt in die belli. –

10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
       et in lege eius renuérunt ambuláre.

11 Et oblíti sunt factórum eius *
       et mirabílium eius, quæ osténdit eis.

12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
       in terra Ægýpti, in campo Táneos.

13 Scidit mare et perdúxit eos, *
       et státuit aquas quasi in utre.

14 Et dedúxit eos in nube per diem *
       et per totam noctem in illuminatióne ignis.

15 Scidit petram in erémo *
       et adaquávit eos velut abýssus multa.

16 Et edúxit rívulos de petra *
       et dedúxit tamquam flúmina aquas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

II

17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
       in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
       peténtes escas animábus suis;

19 et contra Deum locúti sunt, *
       dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"

20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
       et torréntes inundavérunt.
    "Numquid et panem póterit dare *
       aut paráre carnes pópulo suo?"

21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
       et ira ascéndit in Israel.

22 Quia non credidérunt in Deo, *
       nec speravérunt in salutári eius. –

23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
       et iánuas cæli apéruit;

24 et pluit illis manna ad manducándum *
       et panem cæli dedit eis:

25 panem angelórum manducávit homo; *
       cibária misit eis ad abundántiam.

26 Excitávit austrum in cælo, *
       et indúxit in virtúte sua áfricum;

27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
       et sicut arénam maris volatília pennáta:

28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
       circa tabernácula eórum.

29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
       et desidérium eórum áttulit eis.

30 Nondum recésserant a desidério suo, *
       adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,

31 et ira Dei ascéndit super eos, †
       et occídit pingues eórum *
       et eléctos Israel prostrávit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

III

32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
       et non credidérunt in mirabílibus eius;

33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
       et annos eórum cum festinatióne.

34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
       et convérsi veniébant dilúculo ad eum;

35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
       et Deus Excélsus redémptor eórum est.

36 Et suasérunt ei in ore suo *
       et lingua sua mentíti sunt ei;

37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
       nec fidéles erant in testaménto eius.

38 Ipse autem est miséricors *
       et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
    Sæpe avértit iram suam *
       et non accéndit omnem furórem suum.

39 Et recordátus est quia caro sunt, *
       spíritus vadens et non rédiens.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De libro Númeri

14,1-25

Murmur populi et intercessio Moysis

     In diébus illis: Vocíferans omnis turba flevit nocte illa, et murmuráti sunt contra Móysen et Aaron cuncti fílii Israel dicéntes: «Utinam mórtui essémus in Ægýpto vel in hac vasta solitúdine! Cur indúcit nos Dóminus in terram istam, ut cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi? Nonne mélius est revérti in Ægýptum?». Dixerúntque alter ad álterum: «Constituámus nobis ducem et revertámur in Ægýptum!».
     Quo audíto, Móyses et Aaron cecidérunt proni in terram coram omni congregatióne filiórum Israel. At vero Iósue fílius Nun et Chaleb fílius Iephónne, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua et ad omnem congregatiónem filiórum Israel locúti sunt: «Terra, quam circuívimus, valde bona est. Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam et tradet humum lacte et melle manántem. Nolíte rebélles esse contra Dóminum neque timeátis pópulum terræ huius, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium; Dóminus nobíscum est, nolíte metúere».
     Cumque clamáret omnis congregátio et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tabernáculum convéntus cunctis fíliis Israel, et dixit Dóminus ad Móysen: «Usquequo détrahet mihi pópulus iste? Quoúsque non credent mihi in ómnibus signis, quæ feci coram eis? Fériam ígitur eos pestiléntia atque consúmam; te autem fáciam in gentem magnam et fortiórem quam hæc est».
     Et ait Móyses ad Dóminum: «Audient Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum in virtúte tua et dicent ad habitatóres terræ huius, quia audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem et in colúmna ignis per noctem. Et occidísti hunc pópulum quasi unum hóminem, et dicent gentes, quæ audiérunt audítum tuum: “Non póterat Dóminus introdúcere pópulum in terram, pro qua iuráverat, idcírco occídit eos in solitúdine!”. Magnificétur ergo fortitúdo Dómini, sicut iurásti dicens: “Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem”. Dimítte óbsecro peccátum pópuli huius secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti pópulo huic de Ægýpto usque ad locum istum».
     Dixítque Dóminus: «Dimísi iuxta verbum tuum. Vivo ego, et implébit glória Dómini univérsam terram! Attamen omnes hómines, qui vidérunt maiestátem meam et signa, quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me iam per decem vices, nec obœdiérunt voci meæ, non vidébunt terram, pro qua iurávi pátribus eórum; nec quisquam ex illis, qui detráxit mihi, intuébitur eam. Servum meum Chaleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit, et semen eius possidébit eam. Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus, cras movéte castra et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri».

RESPONSORIUM

Ps 102 (103), 8. 9. 13. 14

R. Miserátor et miséricors Dóminus longánimis et multæ misericórdiæ; non in perpétuum conténdet, neque in ætérnum irascétur. * Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
V. Ipse cognóvit figméntum nostrum, recordátus est quóniam pulvis sumus. * Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis paschálibus sancti Athanásii epíscopi

(Ep. 5,1-2: PG 26, 7379-1380)

Sacramentum paschale eos qui corpore remoti sunt, fidei unitate proximos fecit

     Præclárum est, fratres mei, ab uno ad áliud festum perveníre, ab una ad áliam transíre oratiónem ab una dénique ad áliam sollemnitátem. Adest vidélicet illud tempus, quod nobis novum inítium affert, beáti nempe notítiam Páschatis, in quo Dóminus fuit immolátus. Nos útique véscimur, tamquam vitæ cibo, animámque nostram pretióso illíus sánguine semper oblectámus, ceu fonte quodam: et nihilóminus semper sitímus, sempérque ardémus. Ipse vero sitiéntibus adest, et ob suam benignitátem diéi festáli ádmovet illos qui sitiéntia víscera habent, iuxta eiúsdem Salvatóris nostri effátum: Si quis sitit, véniat ad me et bibat.
     Non tunc tantúmmodo cum quisque accédit, sitim suam exstínguit; sed quotiescúmque étiam áliquis petit, libénter ei concéditur, ut ad Salvatórem accédat. Grátia festi haud uno témpore coarctátur, neque spléndidus eius rádius occásum pátitur, sed semper in promptu est illórum menti illuminándæ qui cúpiunt. Pollet autem contínua virtúte erga illos qui illuminátam mentem gerunt, et divínis libris atténdunt diu noctúque; velut homo ille qui beátus appellátur, prout in sancto psalmo scriptum est: Beátus vir, qui non ábiit in consílium impiórum et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntium non sedit; sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.
     Porro ille Deus, dilécti mei, qui inítio festum hoc nobis instítuit, ut id quotánnis peragátur concédit. Ipse qui Fílium suum morti trádidit, propter nostram salútem, eádem de causa sanctum festum largítur, quod in anni cursu notátur. Festum hoc regit nos per occurréntes nobis in hoc mundo ærúmnas: et nunc lætítiam nobis salútis confert Deus ex hoc festo emicántem, dum nos ad unum conséssum addúcit, cunctos spiritáliter ubíque cópulans, nobísque commúniter oráre concédens, communésque gratiárum actiónes persólvere, prout in festo factitáre opus est. Hoc est benignitátis eius miráculum: ipse scílicet ad hoc festum longínquos cóngregat, et eos qui forte córpore remóti sunt, fídei unitáte próximos facit.

RESPONSORIUM

Cf. Soph 3, 8. 9; Io 12, 32

R. Exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum; * quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei úmero uno.
V. Ego, si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum. * Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei úmero uno.

LECTIO TERTIA

E libris Sententiárum sancti Isidóri epíscopi

(Lib. 3, 8-10: PL 83, 679-682)

Scriba doctus in regno cælorum

     Oratiónibus mundámur, lectiónibus instrúimur; utrúmque bonum, si líceat; si non líceat, mélius est oráre quam légere.
     Qui vult cum Deo semper esse, frequénter debet oráre, frequénter et légere. Nam cum orámus, cum Deo ipsi lóquimur; cum vero légimus, Deus nobíscum lóquitur.
     Omnis proféctus ex lectióne et meditatióne procédit. Quæ enim nescímus, lectióne díscimus, quæ autem didícimus, meditatiónibus conservámus.
     Géminum confert donum léctio sanctárum Scripturárum: sive quia intelléctum mentis érudit, seu quod a mundi vanitátibus abstráctum hóminem ad amórem Dei perdúcit.
     Géminum lectiónis stúdium: primum, quómodo Scriptúræ intellegántur; secúndum, qua utilitáte vel dignitáte dicántur. Erit enim ántea quisque promptus, ad intellegéndum quæ legit, sequénter idóneus ad proferéndum quæ dídicit.
     Lector strénuus pótius ad impléndum quæ legit, quam ad sciéndum erit promptíssimus. Minor enim pœna est nescíre quid áppetas, quam ea quæ nóveris non implére. Sicut enim legéndo scire concupíscimus, sic sciéndo recta quæ didícimus implére debémus.
     Nemo potest sensum Scriptúræ sanctæ cognóscere, nisi legéndi familiaritáte, sicut est scriptum: Ama illam, et exaltábit te; glorificáberis ea, cum eam fúeris amplexátus.
     Quanto quisque magis in sacris elóquiis assíduus fúerit, tanto ex eis uberiórem intellegéntiam capit; sicut terra, quæ quanto ámplius excólitur, tanto ubérius fructíficat.
     Quidam habent intellegéntiæ ingénium, sed néglegunt lectiónis stúdium; et quod legéndo scire potuérunt, neglegéndo contémnunt. Quidam vero amórem sciéndi habent, sed tarditáte sensus præpediúntur; qui tamen assídua lectióne sápiunt, quod ingeniósi per desídiam non novérunt.
     Sicut qui tardus est ad capiéndum, pro intentióne tamen boni stúdii prǽmium pércipit, ita qui prǽstitum sibi ex Deo ingénium intellegéntiæ néglegit, condemnatiónis reus exsístit, quia donum quod accépit déspicit, et per desídiam delínquit.
     Doctrína sine adiuvánte grátia, quamvis infundátur áuribus, ad cor numquam descéndit; foris quidem pérstrepit, sed intérius nil próficit. Tunc autem Dei sermo infúsus áuribus ad cordis última pérvenit, quando Dei grátia mentem intérius, ut intéllegat, tangit.

RESPONSORIUM

Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33

R. Omnis scriba, doctus in regno cælórum. * Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
V. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quoque erúdiet.* Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius cæléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)