Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
SS. Nerei et Achilei, martyrum, memoria ad libitum
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioannæ de Portugallia, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem córnua decem et cápita septem, et super córnua eius decem
diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Et béstiam, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut
ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam et thronum suum et potestátem magnam. Et unum
de capítibus suis quasi occísum in mortem, et plaga mortis eius curáta est.
Et admiráta est univérsa terra post béstiam, et adoravérunt dracónem, quia dedit potestátem béstiæ, et adoravérunt
béstiam dicéntes: «Quis símilis béstiæ, et quis potest pugnáre cum ea?».
Et datum est ei os loquens magna et blasphémias, et data est illi potéstas fácere menses quadragínta duos. Et apéruit
os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius et tabernáculum eius, eos, qui in cælo hábitant. Et datum est
illi bellum fácere cum sanctis et víncere illos, et data est ei potéstas super omnem tribum et pópulum et linguam et
gentem. Et adorábunt eum omnes, qui inhábitant terram, cuiuscúmque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui
occísus est, ab orígine mundi. Si quis habet aurem, áudiat: Si quis in captivitátem, in captivitátem vadit; si quis
in gládio debet occídi, opórtet eum in gládio occídi.
Hic est patiéntia et fides sanctórum.
Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília agni, et loquebátur sicut draco. Et potestátem
prióris béstiæ omnem facit in conspéctu eius. Et facit terram et inhabitántes in ea adoráre béstiam primam, cuius curáta
est plaga mortis. Et facit signa magna, ut étiam ignem fáciat de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Et
sedúcit habitántes terram propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra,
ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii et vixit. Et datum est illi, ut daret spíritum imágini béstiæ, ut
et loquátur imágo béstiæ et fáciat, ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Et facit omnes pusíllos
et magnos et dívites et páuperes et líberos et servos accípere charactérem in déxtera manu sua aut in fróntibus suis,
et ne quis possit émere aut véndere, nisi qui habet charactérem, nomen béstiæ aut númerum nóminis eius. Hic sapiéntia
est: qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ; númerus enim hóminis est: et númerus eius est sescénti sexagínta sex.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos
Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una;
et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.
Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi
non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut
súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?
Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es),
quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.
ídeo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni
Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.
Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem
passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sǽculum finítum fúerit.
Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre
Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.
Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum,
per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud
te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)