lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 maius 2014
S. Bernardini Senensis, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Massæ (Massa Marittima) in Tuscia anno 1380; inter Fratres Minores adscriptus et sacerdotio initiatus, munus prædicationis per totam Italiam exercuit magno cum animarum fructu. Devotionem erga sanctissimum Iesu Nomen propagavit; de studio et disciplina in suo Ordine provehendis optime meritus, tractatus étiam theologicos scripsit. Mortuus est Aquilæ anno 1444.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes. Allelúia.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes. Allelúia.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas. Allelúia.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas. Allelúia.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum. Allelúia.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

20, 1-15
Ultima pugna draconis

     Ego Ioánnes vidi ángelum descendéntem de cælo habéntem clavem abýssi et caténam magnam in manu sua. Et apprehéndit dracónem, serpéntem antíquum, qui est Diábolus et Sátanas, et ligávit eum per annos mille, et misit eum in abýssum et clausit et signávit super illum, ut non sedúcat ámplius gentes, donec consumméntur mille anni; post hæc opórtet illum solvi módico témpore. Et vidi thronos, et sedérunt super eos, et iudícium datum est illis, et ánimas decollatórum propter testimónium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoravérunt béstiam neque imáginem eius nec accepérunt charactérem in fróntibus et in mánibus suis; et vixérunt et regnavérunt cum Christo mille annis. Céteri mortuórum non vixérunt, donec consumméntur mille anni. Hæc est resurréctio prima. Beátus et sanctus, qui habet partem in resurrectióne prima! In his secúnda mors non habet potestátem, sed erunt sacerdótes Dei et Christi et regnábunt cum illo mille annis.
     Et cum consummáti fúerint mille anni, solvétur Sátanas de cárcere suo et exíbit sedúcere gentes, quæ sunt in quáttuor ángulis terræ, Gog et Magog, congregáre eos in prœlium, quorum númerus est sicut aréna maris. Et ascendérunt super latitúdinem terræ et circumiérunt castra sanctórum et civitátem diléctam. Et descéndit ignis de cælo et devorávit eos; et Diábolus, qui seducébat eos, missus est in stagnum ignis et súlphuris, ubi et béstia et pseudoprophéta, et cruciabúntur die ac nocte in sǽcula sæculórum.
     Et vidi thronum magnum cándidum et sedéntem super eum, a cuius aspéctu fugit terra et cælum, et locus non est invéntus eis. Et vidi mórtuos, magnos et pusíllos, stantes in conspéctu throni; et libri apérti sunt. Et álius liber apértus est, qui est vitæ; et iudicáti sunt mórtui ex his, quæ scripta erant in libris secúndum ópera ipsórum. Et dedit mare mórtuos, qui in eo erant, et mors et inférnus dedérunt mórtuos, qui in ipsis erant; et iudicáti sunt sínguli secúndum ópera ipsórum. Et mors et inférnus proiécti sunt in stagnum ignis. Hæc mors secúnda est, stagnum ignis. Et si quis non est invéntus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 25. 26; Ap 20, 13. 14b

R. Opórtet Christum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. * Novíssima autem inimíca destruétur mors, allelúia.
V. Tunc mors et inférnus dabunt mórtuos suos, et inférnus et mors proiciéntur in stagnum ignis. * Novíssima autem inimíca destruétur mors, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 49, De glorioso Nomine Iesu Christi, cap. 2: Opera omnia 4, 505-506)

Nomen Iesu, splendor prædicantium

     Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóso splendóre annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis, et in lúmine isto vidéntibus lumen, mérito Apóstolus dicat: Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte.
     Proínde hoc nomen declarári debet ut lúceat, non latére. Nec tamen in prædicatióne proférri debet corde sórdido vel ore pollúto, sed in vase recondéndum et proferéndum elécto.
     Unde Dóminus de Apóstolo ait: Vas, inquit, electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel. Vas, inquit, electiónis, ubi liquor dulcíssimus venális expósitus, ut próvocet ad bibéndum, dum rútilat et splendéscit in vasis eléctis: ut portet, inquit, nomen meum.
     Nam sicut igne succénso, purgátis agris, consúmitur aríditas et inutílitas véprium et spinárum, et sicut in ortu solárium radiórum, pulsis ténebris, látitant fures, noctívagi fossorésque domórum; sic lingua Pauli pópulis prædicánte, velut magno tonítruo perstrepénte, velut igne veheméntius irruénte, velut sole clárius oriénte, consumebátur infidélitas, disperíbat fálsitas, elucescébat véritas, ad instar ceræ veheméntis ignis incéndio liquefáctæ.
     Nomen enim Iesu circumferébat verbis, epístolis, miráculis et exémplis. Laudábat enim nomen Iesu assídue et collaudábat illud in confessióne.
     Hoc ínsuper nomen coram régibus et géntibus et fíliis Israel portábat Apóstolus tamquam lumen et illuminábat pátrias, et clamábat ubíque illud: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus. Et monstrábat ómnibus lucérnam ardéntem atque lucéntem super candelábrum, annúntians in omni loco Iesum, et hunc crucifíxum.
     Proínde Ecclésia, Christi sponsa, semper eius testimónio fulta, iúbilat cum Prophéta, dicens: Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque nunc pronuntiábo mirabília tua, scílicet semper. Prophéta quoque ad hoc exhortátur, dicens: Cantáte Dómino et benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius, id est Iesum salvatórem eius.

RESPONSORIUM

Sir 51, 15ab; Ps 9, 3

R. Laudábo nomen tuum assídue, * Et collaudábo illud in confessióne.
V. Lætábor et exsultábo in te; psallam nómini tuo, Altíssime. * Et collaudábo illud in confessióne.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)