lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 iunius 2014
SS. Marcellini et Petri, martyrum, memoria ad libitum


Eorum martyrium, in persecutione Diocletiani susceptum, testatur Damasus papa, qui rem ab ipso carnifice hausit. Capite plexi sunt in quodam nemore, sed eorum corpora translata et sepulta fuere in cœmeterio Ad duas lauros via Labicana, ubi super eorum sepulcrum basilica erecta est post pacem ab Ecclésia adeptam.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

4, 1-10
Deus dilexit nos

     Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint, quóniam multi pseudoprophétæ prodiérunt in mundum. In hoc cognóscitis Spíritum Dei: omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichrísti, quod audístis quóniam venit, et nunc iam in mundo est. Vos ex Deo estis, filíoli, et vicístis eos, quóniam maior est, qui in vobis est quam qui in mundo. Ipsi ex mundo sunt; ídeo ex mundo loquúntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus. Qui cognóscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
     Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 9; Io 3,16

R. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, * ut omnis qui credit in eum, hábeat vitam ætérnam, allelúia.
V. Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret. * Ut omnis qui credit in eum, hábeat vitam ætérnam, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

     Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
     Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
     Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
     Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
     Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
     Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
     Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14a. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)