Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
S. Norberti, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
Epístola secúnda beáti Ioánnis apóstoli
Présbyter eléctæ dóminæ et fíliis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus sed et omnes, qui novérunt veritátem,
propter veritátem, quæ pérmanet in nobis et nobíscum erit in sempitérnum. Erit nobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre
et a Iesu Christo, Fílio Patris, in veritáte et caritáte.
Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te,
dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. Et hæc est cáritas,
ut ambulémus secúndum mandáta eius; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.
Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne; hic est sedúctor et
antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quæ operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis. Omnis, qui ultra
procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
Si quis venit ad vos et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec «Ave» ei dixéritis; qui enim dicit
illi: «Ave», commúnicat opéribus illíus malígnis.
Plura habens vobis scríbere nólui per chartam et atraméntum, spero enim me futúrum apud vos et os ad os loqui, ut gáudium nostrum plenum sit.
Salútant te fílii soróris tuæ eléctæ.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Vita sancti Norbérti epíscopi
Norbértus, inter eos mérito computátus qui reformatióni Gregoriánæ efficácius sese impendérunt, útpote qui primum volúerit clerum institúere,
germánæ vitæ evangélicæ simul et apostólicæ dicátum, castum et páuperem, qui suscíperet «simul novi hóminis induméntum páriter et ornaméntum:
illud quidem in hábitu religiónis, istud vero in dignitáte sacerdótii», et inténderet «sanctas Scriptúras sequi et Christum ducem habére». Cui
tria commendáre solébat: «circa altáre et divína offícia mundítiam, excéssuum et neglegentiárum in capítulo emendatiónem, páuperum curam et hospitalitátem».
Sacerdótibus vero, qui in cœnóbio Apostolórum vices gerébant, tantam adiúnxit, ad instar Ecclésiæ primitívæ, credéntium laicórum et feminárum
multitúdinem, ut plúrimi assérerent a tempóribus Apostolórum nullum tam brevi témporis spátio sua institutióne tot perféctæ vitæ imitatóres Christo acquisivísse.
Archiepíscopus factus, confrátres suos advocávit ut regiónem Vendórum ad fidem addúcerent; clerum autem suæ diœcésis, non obstánte tumúltu et
commotióne pópuli, ad reformatiónem addúcere est conátus.
Præcípuum dénique eius stúdium fuit ut bonam concórdiam inter Sedem Apostólicam et Impérium, serváta tamen libertáte electiónum ecclesiasticárum,
ita muníret et augéret, ut Innocéntius papa Secúndus ei scrípserit: «Sedes Apostólica de te, tam devóto fílio, plenis viscéribus gratulátur»,
imperatórque eum fécerit archicancellárium impérii.
Quæ ómnia prǽstitit fide omníno intrépida: «In Norbérto éminet fides, aiébant, ut in Bernárdo Claravallénsi cáritas»; deínde lepiditáte conversatiónis,
«quippe qui magnus inter magnos et inter parvos exíguus, ómnibus se amábilem præbéret»; summa demum eloquéntia: «verbum Dei ignítum, urens vítia,
ácuens virtútes, benévolas ánimas ditans sapiéntia», contémplans divína assídue meditabátur et impávide diffúdit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quǽsumus, ut, eius interveniénte
suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)