lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iunius 2014
S. Ephræm, diaconi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est Nisibi circa annum 306 ex familia christiana. Diaconus ordinatus, munus exercuit in patria et Edessæ, ubi fundamenta iecit scholæ theologicæ. Vitam asceticam professus, non remisit tamen ministerium in prædicatione et in libris conscribendis ad errores sui temporis confutandos. Mortuus est anno 373.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Iósue

1, 1–18
Iosue a Deo vocatus populum ad unitatem hortátur

     Factum est, ut post mortem Móysi servi Dómini loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun minístrum Móysi et díceret ei: «Móyses servus meus mórtuus est; nunc ígitur surge et transi Iordánem istum, tu et omnis pópulus iste in terram, quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis trádidi, sicut locútus sum Móysi. A desérto et Líbano isto usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hetthǽórum usque ad mare Magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus tibi póterit resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ero et tecum; non dimíttam, nec derelínquam te.
     Confortáre et esto robústus; tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. Confortáre tantum et esto robústus valde, ut custódias et fácias iuxta omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus. Ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut prosperéris in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris. Non recédat hoc volúmen Legis de ore tuo, sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias iuxta ómnia, quæ scripta sunt in eo: tunc óptime díriges viam tuam et tunc prosperáberis. Nonne præcépi tibi: Confortáre et esto robústus, noli metúere et noli timére, quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris?».
     Præcepítque Iósue præféctis pópuli dicens: «Transíte per médium castrórum et imperáte pópulo ac dícite: Præparáte vobis cibária, quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem hunc et intrábitis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis».
     Rubenítis quoque et Gadítis et dimídiæ tríbui Manásse ait: «Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini dicens: “Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem et terram hanc”. Uxóres vestræ et fílii ac iuménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem; vos autem transíbitis armáti ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvábitis eos, donec det réquiem Dóminus frátribus vestris, sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est eis. Et sic revertémini in terram possessiónis vestræ et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum».
     Responderúntque ad Iósue atque dixérunt: «Omnia quæ præcepísti nobis, faciémus et, quocúmque míseris, íbimus. Sicut obœdívimus in cunctis Móysi, ita obœdiémus et tibi; tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Quicúmque contradíxerit ori tuo et non obœdíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur; tu tantum confortáre et viríliter age».

RESPONSORIUM

Cf. Ios 1, 5b. 9; cf. Deut 31, 20a

R. Sicut fui cum Móyse, ero et tecum, dicit Dóminus; * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.
V. Noli timére, quóniam tecum sum; ad quæcúmque perréxeris, non dimíttam neque derelínquam te. * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3, Defineet admonitione, 2.4 -5: ed. Lamy, 3, 216-222)

Divina œconomia, figura est mundi spiritalis

     Diúrna, Dómine, sciéntiæ tuæ luce expélle noctúrnas mentis nostræ ténebras, ut mens nostra illumináta minístret tibi in renovatióne puritátis nostræ. Exórdium cursus solis inítium óperis est mortálibus; adórna, Dómine, in méntibus nostris mansiónem huius diéi qui nescit finem. Largíre nobis ut in nostra persóna videámus vitam resurrectiónis, et nihil remóveat mentes nostras a tuis oblectaméntis. Huius diéi, qui non íncipit a motu et cursu solis, signum ímprime, Dómine, in nostra persóna per assíduum nostrum in te stúdium.
     In sacraméntis tuis cotídie te amplexámur et in córpore nostro recípimus; dignos nos redde experíri in nostra persóna resurrectiónem, quam sperámus. Thesáurum tuum in córpore nostro abscóndimus cum grátia baptísmi; idem ille thesáurus adaugétur in mensa sacramentórum tuórum; da nobis gaudére in grátia tua. Memoriále tuum, Dómine, in persóna nostra habémus e mensa tua spiritáli; ópere illud possideámus in renovatióne futúra.
     Quantæ simus pulchritúdinis intellegámus per illam pulchritúdinem spiritálem, quam in ipsa mortalitáte éxcitat volúntas tua immortális.
     Crucifíxio tua, o Salvátor noster, términus fuit vitæ corpóreæ; da nobis crucifígere mentem nostram in figúra vitæ spiritális. Resurréctio tua, o Iesu, magnitúdinem præstet hómini nostro spiritáli; vísio sacramentórum tuórum sit nobis spéculum ad cognitiónem eius.
     Tua divína œconomía, o Salvátor noster, figúra est mundi spiritális; da nobis cúrrere in eo sicut homo spiritális.
     Ne prives, Dómine, mentem nostram manifestatióne tua spiritáli, et ne rétrahas a membris nostris calórem suavitátis tuæ. Mortálitas in córpore nostro latens effúndit in nos corruptiónem; aspérsio amóris tui spiritális abstérgat efféctus mortalitátis a corde nostro. Da nobis, Dómine, festináre ad nostram civitátem et, sicut Móyses e vértice montis, e revelatióne possideámus eam.

RESPONSORIUM

Sir 47, 10-11. 12cd

R. De omni corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum, qui fecit illum; * et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
V. Dum laudárent nomen sanctum Dómini, et ante mane resonáret sanctuárium. * Et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.

ORATIO

Orémus:
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)