Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. X
Pro O.P.: B. Ioannis Dominici, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R.
Quia præcéptis tuis crédidi.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
In diébus illis:
Misit ergo Iósue fílius Nun de Settim duos viros exploratóres in abscóndito et dixit eis:
«Ite et consideráte terram urbémque Iéricho». Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis nómine Rahab et
quievérunt ibi. Nuntiatúmque est regi Iéricho et dictum: «Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Israel,
ut explorárent terram». Misítque rex Iéricho ad Rahab dicens: «Educ viros, qui venérunt ad te et ingréssi sunt domum
tuam; exploratóres quippe sunt et omnem terram consideráre venérunt». Tollénsque múlier viros abscóndit et ait:
«Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent; cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt,
néscio quo abiérunt. Persequímini cito et comprehendétis eos». Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus
suæ operuítque eos lini stípula, quæ ibi erat. Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad
vadum Iordánis; illísque egréssis, statim porta clausa est.
Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos et ait: «Novi quod tradíderit Dóminus vobis terram,
et írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ coram vobis. Audívimus enim quod siccáverit
Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto, et quæ fecéritis duóbus Amorræórum
régibus, qui erant trans Iordánem, Sehon et Og, quos interfecístis. Et hæc audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum,
nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum; Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra
deórsum. Nunc ergo iuráte mihi per Dóminum, ut, quómodo ego feci vobíscum misericórdiam, ita et vos faciátis cum domo
patris mei detísque mihi signum verum, ut salvétis patrem meum et matrem, fratres ac soróres meas et ómnia, quæ eórum
sunt et eruátis ánimas nostras de morte». Qui respondérunt ei: «ánima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis;
cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem». Demísit ergo eos per funem de fenéstra;
domus enim eius hærébat muro, et in muro habitábat. Dixítque ad eos: «Ad montána pérgite, ne forte occúrrant vobis prosecutóres,
ibíque latéte diébus tribus, donec rédeant; et póstea íbitis per viam vestram».
Qui dixérunt ad eam: «Innóxii érimus a iuraménto hoc, quo adiurásti nos, si, ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus
iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam nos demisísti et patrem tuum ac matrem fratrésque et omnem cognatiónem
tuam congregáveris in domum tuam. Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput eius, et nos érimus innóxii;
cunctórum autem sanguis, qui tecum fúerint in domo, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit. Quod si prodíderis
hoc verbum, érimus mundi ab hoc iuraménto, quo adiurásti nos». Et illa respóndit: «Sicut locúti estis, ita fiat». Dimitténsque
eos, ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra.
Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur, qui fúerant persecúti; quæréntes
enim per omnem viam non repperérunt eos. Duo viri revérsi sunt et descendérunt de monte et, transmísso Iordáne, venérunt ad
Iósue fílium Nun narraverúntque ei ómnia, quæ accíderant sibi, atque dixérunt: «Trádidit Dóminus in manus nostras omnem terram,
et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres eius in conspéctu nostro».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E libro beáti Ioánnis Domínici epíscopi De amóre caritátis
Fides et spes ad hómines tantum ratiónem habent, cáritas in Deo; fides montes tradúcere potest, cáritas autem montes cælum terrámque creat; fides creatúram
hortátur ut díligens ad paradísum conténdere nitátur; cáritas Deum rogat ut ardens in terram descéndat ita ut homo via caritátis suæ in cælum pervéniat.
[Fides dicit: servi, homo, Deo .tuo, sicut débitum est; dicit cáritas: fac te, Deus, hóminem atque hómini servi qui tibi debet plura quam habet.
Dicit fides: homo pulsa cælum ut tibi aperiátur. Dicit cáritas: Deus, frange cælum ut homo cælum apértum invéniat. Fides docet hóminem propter Dei amórem mori, cáritas Deum invítat ut Deus pro
hómine moriátur et homo pro Deo suo. Fides hómini Deum a longe osténdit, cáritas hóminem ad Deum affert et quæ Deum hóminem fecit, et hunc Deum facit.]
Fides tantum dómina est quia hic tantum regnat ubi non habémus manéntem civitátem sed exspectámus futúram; cáritas autem imperátrix est cæli et terræ. Fides
agrícola est, cáritas civis. Fides imperátrix est multárum humílium creaturárum, cáritas angelórum; fides supra servos est, cáritas supra fílios diléctos sanctósque.
Hoc bene consídera. Si in sole esset univérsus velut noster, a quo ipse illuminarétur, calefíeret, lætificarétur, dirigerétur? Minime quidem rádiis, sed esséntia
eius tantum, quia sol in esséntia sua univérsum illum totum cóntinet. Univérsum nostrum illúminat, caléfacit, lætificat, dírigit non seípso — ad nos enim veníre
nequit — sed rádio suo quem ad nos mittit. Rátio ígitur quare sol rádio suo hæc perfíciat est quia ad nos veníre nequit. Ita et multo magis de Deo cógita.
Pater velut sol rádium suum gignit, Verbum vidélicet ætérnum et essentiále. Pater Verbúmque, velut sol ac rádium æstum essentiálem prodúcunt, hoc est Spíritum
Sanctum, ita ut sol iste divínus poténtia lux ignísque sit, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus, poténtia véritas et cáritas, Deus unus et tres persónæ; et sol
iste divínus totus est potens, totus lucens, totus ardens. Non tres poténtiæ sed una; non tres luces sed una; non tres ignes sed unus.
Hic nihilóminus parvum dúbium óritur. Dictum est quod nos omnes in Deo sumus et Deus cáritas est; ígitur vidéri potest quod omnes in caritáte su¬mus, et ita omnes
sumus in veritáte et omnes in vera poténtia sumus. Hoc autem falsum est quia pauci sunt in caritáte; multi contra in erróre ac mendácio versántur, et plures débiles
sunt et fragilitáte reténti.
Primum autem exémplo respóndeo: multi pisces in sole sunt sed aqua coopérti et non concaléscunt; multi cæci in luce consístunt et non vident; multa vasa cibum cóntinent
et non edunt. Vide ígitur quóniam non súfficit esse in loco áliquo ad loci virtútem participándam, sine débita dispositióne. Ægrótus sine utilitáte cómedit,
mórtuus in igne pósitus calórem non pércipit. Etsi quis in sole consístit et frigidíssima aqua sine intermissióne respérgere se facit, non concaléscit sed sine intermissióne cóntremit.
Ita, etsi pósiti in igne divíno sumus — qui non corpus caléfacit, sed ánimam incéndit — nullum de hoc divíno igne benefícium accípimus si grándinem carnis,
gláciem mundi, ventum tentatiónis super ánimam inícere quis non désinat. Ex his prædíctis necésse est ánimam remótam habeámus nec quisquam erit qui a calóre eius abscondátur, sicut Psalmísta dicit.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Tractátu beáti Ioánnis Domínici epíscopi De obligatióne Constitutiónum in Ordine prædicatórum
Ad artículum: an Constitutiónes Fratrum prædicatórum óbligent suos professóres, indúbie respondéndum est quod sic. Hoc enim notum est tam ex textu ordinánte,
mandánte, præcipiénte et prohibénte quam ex ratione.
Verum in prólogo dictárum constitutiónum dícitur: « Nólumus quod prædíctæ constitutiónes óbligent nos ad culpam sed ad pœnam, nisi propter præcéptum vel contémptum ».
Quisquis autem créditur secúndum se obligári ad id quod suæ salúti et iustæ commoditáti est magis propínquum.
Quæro quid per professiónem importétur per primum, cum dicit: « Promitto obœdiéntiam Deo»? Numquid sensus erit: Deo et céteris sanctis qui sequúntur, obœdíre promítto
secúndum régulam et constitutiónes, aut simplíciter Deo ad obœdiéndum se obligáre de novo? Si primo modo, aut hoc est legem impónere Deo, quod non possit sibi áliud
imperáre quam sit in illis scriptum, aut se obligáre per votum ad observántiam régulæ et constitutiónum. Primum est derisíbile et nugatórium, secúndum est formidábile et nimis obligatórium.
Quidquid autem sit sentiéndum de obœdiéntia Deo per professiónem illam promíssa, quid dicémus de Vírgine gloriósa, quia addit: « et beátæ Maríæ »? Sive de prætéritis
sive de futúris imperándis ab ipsa id exponátur, ad rem non pertinére sciétur.
Tandem addit: « et beáto Domínico ». Utinam sic crederémus profitéri, ut institútis beáti Patris Domínici, vita et verbis expréssis, scirémus nos obligátos! Nam
floréret spatiósus Ordo Domínici rosis et líliis, víolis cum croco, et sicut cynnamómum et bálsamum aromatízans daret suavitátem odóris, contínue egrédiens de desérto,
sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris et univérsi púlveris pigmentárii!
Dicámus ígitur hos tres, verbis professiónis, sicut vades sponsiónis præpóni et recipiénti profiténtes quasi fideiusisóres donári, secúndum quod in contráctibus spirituálibus
consuévit servári tam in Véteri quam in Novo Testaménto. Hos lædit et quasi negat proféssus si tribus illis téstibus advocátis, quæ promíttit non servat, et contra se eos próvocat in iudício.
Et vide quam notánter tria vota cum suis circumstántiis professúrus, tres illos, Deum, beátam Maríam et beátum Domínicum tantum indúcit, et non beátum Augustínum, secúndum
cuius régulam principáliter profitétur. Nam beátus Augustínus non fuit sine possessiónibus quoad primum; non castus ante baptísmum sed de concubína prolem, nómine Adeodátum,
suscépit quoad secúndum; et non súbditus sed prælátus, áliis ímperans quoad tértium.
[Sed tres illi, in his tribus votis, fuérunt potíssimi.
Hoc patet de Hómine Deo, non habénte ubi caput reclináret, quoad paupertátem; vírgine de vírgine nato, quoad castitátem; qui non venit própriam voluntátem fácere sed Patris, quoad obœdiéntiam.
Nota sunt hæc de Vade secúnda, quæ étiam puélla sive infántula, summi sacerdótis se súbdidit disciplinæ, et hoc quantum ad tértium; non cognóvit virum, semper inexpérta
viri thori, et hoc quoad médium; tantúmque paupertátem diléxit, ut non posset émere agnum pro oblatióne fílii sui nupérrime a Magis ditíssime muneráta.
At tértius asséssor, beátus Domínicus, altíssimæ paupertátis éxstitit patriárcha; virginitátem conservávit in ævum; et tantæ obœdiéntiæ bono flóruit férvidus amátor
illíus, ut nollet, cum tamen esset sciéntia plenus et spíritu, conscríbere régulam sed elígere scriptam, ut obœdíret priúsquam obœirétur, et semper étiam magistrátui
Ordinis renúntians, ávidus súbici fíliis suis per obœdiéntiæ salubérrimum bonum.]
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, supémi consílii et caritátis largítor, qui, in conservánda Ecclésiæ unitáte promovendáque regulári observántia, Beátum Ioánnem epíscopum virtúte roborasti,
eius intercessióne nobis concéde ut quæ sunt unitátis et pacis, iúgiter sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)