lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 iunius 2014
S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Ulisippone (Lisboa) in Lusitania natus est circa finem sǽculi XII. Inter canonicos regulares sancti Augustini adscitus, paulo post adeptum sacerdotium ad Fratres Minores transgressus est, ut fidei propagationi incumberet inter Africæ populos. In Gallia tamen et in Italia munere prædicationis magno cum fructu fungens, multos hæreticos convertit et primus in suo Ordine theologiam Fratres docuit. Sermones scripsit doctrina et suavitate perfusos. Mortuus est Patavii anno 1231.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

10,1-14; 11,15-17
Populus Dei possidet terram

     Cum audísset Adonísedec rex Ierúsalem, quod cepísset Iósue Hai et subvertísset eam — sicut enim fécerat Iéricho et regi eius, sic fecit Hai et regi illíus — et quod pacem fecíssent Gabaonítæ cum Israel et essent in médio eórum, timuérunt valde. Urbs enim magna erat Gábaon, sicut una regálium civitátum, et maior óppido Hai, omnésque viri eius bellatóres fortíssimi. Misit ergo Adonísedec rex Ierúsalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Iérimoth, ad Iaphía quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: «Ascéndite ad me et ferte præsídium, ut expugnémus Gábaon, quia fecit pacem cum Iósue et fíliis Israel». Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges Amorræórum, rex Ierúsalem, rex Hebron, rex Iérimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercítibus suis; et castrametáti sunt circa Gábaon oppugnántes eam.
     Habitatóres autem Gábaon misérunt ad Iósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: «Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum! Ascénde cito et líbera nos ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos omnes reges Amorræórum, qui hábitant in montánis». Ascendítque Iósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum eo, viri fortíssimi. Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ne tímeas eos! In manus enim tuas trádidi illos; nullus tibi ex eis resístere póterit». Irruit ítaque Iósue super eos repénte tota ascéndens nocte de Gálgalis, et conturbávit eos Dóminus a fácie Israel; contrivítque plaga magna in Gábaon ac persecútus est per viam ascénsus Béthoron et percússit usque Azéca et Macéda. Cumque fúgerent fílios Israel et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos de cælo usque Azéca, et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Israel.
     Tunc locútus est Iósue Dómino in die, qua trádidit Amorrǽum in conspéctu filiórum Israel, dixítque coram Israel: «Sol, in Gábaon ne moveáris, et, luna, in valle Aialon». Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis.
     Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit ítaque sol in médio cæli et non festinávit occúmbere spátio uníus fere diéi. Non fuit ántea et póstea sicut dies illa, obœdiénte Dómino voci hóminis, quia Dóminus pugnávit pro Israel.
     Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Iósue, et ille univérsa complévit; non prætériit de univérsis mandátis ne unum quídem verbum, quod iússerat Dóminus Móysi.
     Cepit ítaque Iósue omnem terram hanc, montánam et Nageb terrámque Gosen et Séphelam et Arabam montémque Israel et campéstria eius, a monte Calvo, qui ascéndit Seir, usque Baálgad in planítie Líbani subter montem Hermon; omnes reges eórum cepit, percússit et occídit.

RESPONSORIUM

Ez 34,13.15

R. Congregábo oves de terris et indúcam eas in terram suam;;* Et pascam eas in móntibus Israel in rivis et in cunctis sédibus terræ.
V. Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam. * Et pascam eas in móntibus Israel in rivis et in cunctis sédibus terræ.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri

(Sermones Dominicales et in Solemnitatibus: Ed. A. M. Loca-telli, Padova 1895, I, 226b)

Viva est loquela, cum loquuntur ópera

     Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum. «Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prǽdicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.
     Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.
     Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur, ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.

RESPONSORIUM

Cf. Os 14, 6b; cf. Ps 91 (92), 13; Sir 24, 4a

R. Iustus germinábit sicut lílium, * et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V. In multitúdine electórum habébit laudem. * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)