Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
Pro O.P.: B. Innocentii V, papæ, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Congregántes Philísthim ágmina sua in prœlium, convenérunt in Socho Iudæ et
castrametáti sunt inter Socho et Azéca in Efesdómmim. Porro Saul et viri Israel congregáti venérunt in vallem Terebínthi et instruxérunt
áciem ad pugnándum contra Philísthim. Et Philísthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex áltera parte; vallísque erat inter eos.
Et egréssus est vir propugnátor de castris Philisthinórum nómine Góliath de Geth altitúdinis sex cubitórum et palmi. Et cassis ǽrea super
caput eius, et loríca squamáta induebátur; porro pondus lorícæ eius quinque mília siclórum æris. Et ócreas ǽreas habébat in crúribus et
acínaces ǽreus erat inter úmeros eius. Hastíle autem hastæ eius erat quasi liciatórium texéntium, ipsum autem ferrum hastæ eius sescéntos
siclos habébat ferri; et ármiger eius antecedébat eum. Stansque clamábat advérsum ágmina Israel et dicébat eis: «Quare venítis paráti ad
prœlium? Numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? Elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen! Si quíverit
pugnáre mecum et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero et percússero eum, vos servi éritis et serviétis nobis». Et
aiébat Philisthǽus: «Ego exprobrávi agmínibus Israel hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen!».
Cum David fuísset addúctus ad Saul, locútus est ei: «Non cóncidat cor cuiúsquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnábo advérsus Philisthǽum istum».
Et índuit Saul David vestiméntis suis et impósuit gáleam æream super caput eius et vestívit eum loríca. Accínctus ergo David gládio eius
super vestem suam cœpit tentáre, si armátus posset incédere; non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: «Non possum sic incédere,
quia nec usum hábeo». Et depósuit ea et tulit báculum suum in manu sua; et elégit sibi quinque levíssimos lápides de torrénte et misit eos
in peram pastorálem, qua ut sácculo lápidum utebátur, et fundam manu tulit et procéssit advérsum Philisthǽum.
Ibat autem Philisthǽus incédens et appropínquans advérsum David, et ármiger eius ante eum. Cumque inspexísset Philisthǽus et vidísset David,
despéxit eum; erat enim aduléscens rufus et pulcher aspéctu. Et dixit Philisthǽus ad David: «Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum
báculo?». Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis; dixítque ad David: «Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ».
Dixit autem David ad Philisthǽum: «Tu venis ad me cum gládio et hasta et acínace; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei
ágminum Israel, quibus exprobrásti. Hódie dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te et áuferam caput tuum a te; et dabo cadáver tuum
et cadávera castrórum Philísthim hódie volatílibus cæli et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel et nóverit univérsa
ecclésia hæc quia non in gládio, nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras».
Cum ergo surrexísset Philisthǽus et veníret et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam advérsum Philisthǽum. Et
misit manum suam in peram tulítque unum lápidem et funda iecit; et percússit Philisthǽum in fronte, et infíxus est lapis in fronte eius, et
cécidit in fáciem suam super terram. Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et in lápide; percussúmque Philisthǽum interfécit.
Cumque gládium non habéret in manu David, cucúrrit et stetit super Philisthǽum; et tulit gládium eius et edúxit eum de vagína sua et interfécit eum præcidítque caput eius.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere
cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis,
qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus
constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti,
cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita
pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans,
suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum
solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa
appellatiónum eius mystéria noscerémus.
Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum
atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et
firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Innocéntium papam, sciéntiæ ac prudéntiæ donis decoratum, pacis et unitátis conciliatórem effecísti, eius intercessióne
nobis concéde, cæléstia sápere et ómnia bona concórdi stúdio sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)