Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
S. Iosephmariæ Escrivá de Balaguer, presbyteri et fundatoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ipse magíster, rector, almus pater,
dux, pastor doctus fuit et sacérdos,
cui tu, Christe, fúlgidum donásti
péctoris visum:
Dei a viris feminísque adiútus,
culmen in mundi crucem ad altándam
Christus triúmphans et sic ad seípsum
ómnia trahens.
Fac nos, ab ævo iúgiter vocátos,
iam ante mundi constitutiónem,
álteros Christos, sal, ferméntum, lumen,
cómpitis orbis:
Sal, quod præsérvet a corruptióne,
lumen, humána péctora collústrans,
vivum ferméntum, ferens Panem Vivum
omni labóri.
Glóriæ summum decus atque laudis,
sit soli Tibi, Déitas perénnis,
Pater et Fili, Spíritu cum Almo,
nunc et in ævum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
V.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R.
Et doce me iustificatiónes tuas.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Venit David in Nob ad Achímelech sacerdótem, et obstúpuit Achímelech eo quod
venísset David, et dixit ei: «Quare tu solus et nullus est tecum?». Et ait David ad Achímelech sacerdótem: «Rex præcépit mihi negótium et dixit:
“Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiúsmodi tibi præcépta déderim”, púeris vero condíxi in illum et illum locum. Nunc ígitur, si
habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris».
Et respóndens sacérdos David ait ei: «Non hábeo panes láicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt púeri máxime a muliéribus?». Et
respóndit David sacerdóti et dixit ei: «Equidem, si de muliéribus ágitur, continúimus nos ab heri et nudiustértius. Quando egrediébar, fuérunt
córpora puerórum sancta, quamvis iter esset profánum. Quanto magis hódie sunt sancti quoad córpora». Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem,
neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fuerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi.
Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa reténtus ante Dóminum; et nomen eius Doeg Idumǽus, potentíssimus pastórum Saul.
Dixit autem David ad Achímelech: «Si habes hic ad manum hastam aut gládium? Quia gládium meum et arma mea non tuli mecum; negótium enim regis urgébat».
Et dixit sacérdos: «Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in valle Terebínthi; est involútus pállio post ephod. Si istum vis tóllere,
tolle, neque enim est álius hic absque eo». Et ait David: «Non est huic alter símilis; da mihi eum».
Abiit ergo inde David et fugit in spelúncam Odóllam; quod cum audíssent fratres eius et omnis domus patris eius, descendérunt ad eum illuc. Et
convenérunt ad eum omnes, qui erant in angústia constitúti et oppréssi ære aliéno et amáro ánimo; et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo
quasi quadringénti viri.
Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab, et dixit ad regem Moab: «Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat
mihi Deus». Et relíquit eos ante fáciem regis Moab; manserúntque apud eum cunctis diébus, quibus David fuit in præsídio.
Dixítque Gad prophéta ad David: «Noli manére in præsídio. Proficíscere et vade in terram Iudæ». Et proféctus David venit in saltum Haret.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Iosephmaríæ Escrivá de Balaguer presbýteri
Nos pénitus commótos et cor nostrum veheméntius pulsáre sentímus, cum diligénter atténdimus ad Sanctum Paulum clamántem: Hæc est volúntas Dei,
sanctificátio vestra. Hódie hæc verba recólere íterum mihi ipsi propóno, atque vobis et ómnibus homínibus cúpio in memóriam redígere hanc esse
voluntátem Dei, ut scílicet sancti simus. Vitæ sánctitas prorsus necessária est ad pacem ánimis afferéndam, quæ vera pax sit, ad terram transformándam,
et ad Dóminum Deum nostrum in mundo Eúmque per res huius mundi quæréndum. Omnes ad sanctitátem vocántur, et Dóminus ab unoquóque nostrum amórem
expóstulat: a iúvene scílicet et a sene, a cœlibe et a nupto, a sano et ab ægróto, a docto et ab indócto, quemcúmque hi labórem exércent, ubicúmque
versántur. Unica via est, qua cum Deo intimitáte et fidúcia in dies magis coniungámur: nempe precatióne Deum frequénter cólere, cólloqui cum Ipso,
ex imo corde in Eum amórem nostrum significáre.
In primis áliqua prex iaculatória, ália dein, deínde ália... donec talis ánimi fervor impar vidétur, quia verba paupertáte labórant... et tunc
intímitas divína succédit, cordis óculi in Deo defigúntur, nulla interiécta mora, ánimo numquam defatigáto. Tunc velut in captivitáte vívimus,
quasi in vínculis deténti. Dum máxima, qua póssumus, perfectióne nostræ condiciónis nostríque labóris offícia persólvimus, prout sinunt erróres
et deféctus nostri, ánimus fúgere pércupit. Ad Deum nos vértimus, quemádmodum ferrum vi magnétis attráhitur. Incípimus Iesum modo efficacióre dilígere, dulci amóris pálpito.
Esse tamen cum Christo — quod numquam est obliviscéndum — absque ulla dubitatióne impórtat eius Crucem nancísci. Si nos in Dei manus trádimus,
frequénter áccidit, ut Ipse sinat nos gustáre dolórem, solitúdinem, res advérsas, calúmnias, diffamatiónes, derísum, intus et foris; vult enim
ad imáginem et similitúdinem suam nos conformári, et étiam permíttit ut álii nos deméntes vocent et stultos exístiment. Si re vera humanitátem
sanctíssimam Dómini nostri admirábimur et amábimus, tunc nos síngula eius vúlnera discernémus. Et inter hæc passívæ purificatiónis témpora,
acérba quidem et fórtia, dúlcium simúlque trístium lacrimárum plena, quas celáre conábimur, nos necessitátem sentiémus abscondéndi nos ipsos in
síngulis illis sanctíssimis vulnéribus, ut purificémur, ut illo redemptóre sánguine perfruámur, ut corroborémur.
Tunc cor necessitátem advértit distinguéndi Persónas Divínas eásque síngulas adorándi. Et hæc est nova quodámmodo invéntio, quam ánimus asséquitur
in vitæ supernaturális itínere. Et ídeo amánter conversátur cum Patre, cum Fílio, cum Spíritu Sancto; et libénter se submíttit actióni Parácliti
vivificántis, qui nobis datur absque ullo mérito nostro. Tunc verba desunt, lingua dícere quæ sentímus non valet. Quiéscit iam et intelléctus. Non
ratiocinátur mens: intuétur tantum! Et ánimus dénuo in cánticum novum erúmpit, quia se sentit et scit a Deo mútuo redamári, quólibet diéi moménto.
In hac donatióne, zelus apostólicus incénditur et in dies magis augéscit, itémque inter álios huiúsmodi desidérium propagátur, quia bonum est diffusívum
sui. Fíeri non potest, ut nostra húmilis natúra, tam Deo próxima, desidério non árdeat gáudii et pacis gérmina per mundum univérsum seminándi, ómnia
irrorándi aquis redemptrícibus quæ ab apérto Christi látere prófluunt, atque offícia ómnia ex amóre incipiéndi et absolvéndi.
Prótegat nos Virgo Beatíssima, Mater Dei et Mater nostra, ut unusquísque nostrum in plenitúdine fídei per Spíritus Sancti dona et vitam contemplatívam,
Ecclésiæ inservíre possit.
.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sanctum Iosephmaríam, presbýterum, universális vocatiónis ad sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia præcónem effecísti,
eius intercessióne et exémplo concéde, ut, per cotidiánum labórem Iesu Fílio tuo configurémur et redemptiónis óperi ardénti
amóre serviámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)