lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2014
SS. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Natus est Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et prædicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiæ Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosæ necnon laici viri, mulieres, pueri, puellæ et parvuli, variis in ætatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

24, 1-4.10-18.24b-25
Census populi et ædificatio altaris

     In diébus illis: Addidit furor Dómini irásci contra Israel; commovítque David contra eos dicens «Vade, númera Israel et Iudam». Dixítque rex ad Ioab et ad príncipes exércitus sui, qui erant cum eo: «Perámbula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum eius». Dixítque Ioab regi: «Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum, quantus nunc est, céntuplum in conspéctu dómini mei regis! Sed quid sibi dóminus meus rex vult in re huiuscémodi?». Præváluit autem sermo regis contra Ioab et príncipes exércitus; egressúsque est Ioab et príncipes mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Israel.
     Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus, et dixit David ad Dóminum: «Peccávi valde in hoc facto; nunc vero precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis». Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophéten vidéntem David dicens: «Vade et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio; élige unum, quod volúeris ex his, ut fáciam tibi». Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei dicens: «Aut tribus annis véniet tibi fames in terra tua, aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et illi te persequéntur, aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera et vide quem respóndeam ei, qui me misit, sermónem». Dixit autem David ad Gad: «Artor nimis; sed mélius est, ut incidámus in manu Dómini — multæ enim misericórdiæ eius sunt — quam in manu hóminum!».
     Et elégit sibi David pestiléntiam; et erant dies messis trítici. Immisítque Dóminus pestiléntiam in Israel de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque Bersabée septuagínta mília virórum. Cumque extendísset manum suam ángelus super Ierúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne et ait ángelo percutiénti pópulum: «Súfficit; nunc cóntine manum tuam!».
     Erat autem ángelus Dómini iuxta áream Aréuna Iebusǽi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: «Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei».
     Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: «Ascénde, constítue Dómino altáre in área Aréuna Iebusǽi».
     Emit ergo David áream et boves argénti siclis quinquagínta. Et ædificávit ibi David altáre Dómino et óbtulit holocáusta et pacífica.
     Et repropitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israel.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Chr 21, 15; cf. 2 Sam 24, 17

R. Recordáre, Dómine, testaménti tui et dic ángelo percutiénti: Cesset iam manus tua, * Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.
V. Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Avertátur, óbsecro, furor tuus, Dómine, a pópulo tuo. * Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)

Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus

     Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret. Quid enim mihi optátius et lǽtius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?
     Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem ab óculis vestris, qui, despécto sǽculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?
     Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto, quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.
     O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!
     Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam, cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum et humitiátum Deus non déspicit.
     Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit eórum Dóminus in perpétuum.
     Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.
     Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint, perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sǽculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sǽculo, in vitam ætérnam conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum, qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.
     Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári. 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per sanctórum mártyrum Augustíni et sociórum confessiónem Ecclésiam tuam mirábili dispensatióne roborásti, concéde ut pópulus tuus, missióni sibi créditæ fidélis, et increménta libertátis accípiat et veritátem coram mundo testificétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)