Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVI
S. Laurentii de Brindisi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri
Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus,
necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo.
Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem
vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.
Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso
pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes
fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus
Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.
Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum.
Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis
glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et
aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra
duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio presbýtero spíritum consílii et fortitúdinis contulísti,
da nobis, in eódem spíritu, et agénda cognóscere, et cógnita, eius intercessióne, perfícere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)