lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2014
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum


In Sardinia natus est initio sǽculi IV et, Romæ in clerum adscitus, anno 345 primus episcopus Vercellensis electus est. Religionem prædicatione propagavit et vitam monasticam instituit in sua diœcesi. Propter fidem, ab imperatore Constantino in exsilium pulsus, multa perpessus est. In patriam reversus strenue adlaboravit pro fidei restauratione contra Arianos. Mortuus est Vercellis anno 371.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

12, 14 – 13, 13
Proxima Apostoli visitatio ad Corinthiorum emendationem

     Fratres: Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar?
     Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
     Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus meus apud vos, et lúgeam multos ex his, qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt.
     Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quǽritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
     Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis. Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. Gaudémus enim, quando nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi, in ædificatiónem et non in destructiónem.
     De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes.
     Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Phil 4, 7

R. Gaudéte, perfécti estóte, pacem habéte, * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.
V. Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra in Christo Iesu. * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Eusébii Vercellénsis epíscopi

(Epist. 2,1,3 – 2, 3; 10, 1-11, 1: CCL 9, 104-105. 109)

Cursum consummavi, fidem servavi

    Agnóvi, fratres caríssimi, vos, ut desiderábam, esse incólumes, et quasi súbito raptum omni longinquitáte terrárum, ut Hábacuc factum est, qui per ángelum portátus fuit usque ad Daniélem, sic me iudicávi ad vos pervenísse. Dum singulórum lítteras accípio, dumque sanctos ánimos vestros et amórem in scriptis vestris percúrro, miscebántur mihi cum gáudio lácrimæ et ávidus ad legéndum ánimus occupatióne lacrimárum tenebátur; et erant utráque necessária, ut sínguli sensus in hoc compleméntum desidérii sua dilectiónis offícia cúperent præveníre. Sic per dies in hoc occupátus vobíscum me fabulári iúdicans prætéritos labóres obliviscébar; ita enim úndique circúmdabant me gáudia, hinc stábilem fidem, hinc dilectiónem, hinc fructum porrigéntia, ut in tot tantísque constitútus bonis súbito me, non in exsílio, sed vobíscum esse iudicárem.
     Gáudeo ítaque, fratres caríssimi, de fide vestra, gáudeo de salúte quæ fidem séquitur, gáudeo de frúctibus, quos non solum illic constitútis, sed et longe porrígitis; ut enim agrícola árbori bonæ insérvit illi, quæ frúctuum causa non secúrim pátitur, non ígnibus mancipátur, ita et nos vestræ sanctitáti non solum servítium secúndum carnem vólumus et cúpimus exhibére, sed ánimas nostras pro vestra salúte impéndere.
     Céterum vix hanc epístolam quomodocúmque conscrípsimus, Deum semper postulántes ut custódes in horas refrenáret, et concéderet ne ad vos diáconus núntium magis labóris nostri quam qualescúmque salutatiónis lítteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilántia custodiátis fidem, servétis concórdiam, oratiónibus incumbátis, nostri mémores sine intermissióne sitis, ut dignétur Dóminus Ecclésiam suam liberáre, quæ per univérsum orbem labórat, et ut nos, qui deprímimur, possímus vobíscum liberáti gaudére.
     Item peto et vos per misericórdiam Dei rogo, ut unusquísque in hac epístola salutatiónem suam núncupet; quia síngulis, ut solébam, faciénte necessitáte scríbere non pótui, ita in hac vos omnes fratres, sed et sanctæ soróres, fílii et fíliæ, omnem sexum appéllo, omnem ætátem peto, ut hac conténti salutatióne nostro obséquio étiam hos, qui foris sunt et nos dignántur dilígere, salutáre dignémini.

RESPONSORIUM

Lc 12, 35-36a; Mt 24, 42

R. Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes. * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

ORATIO

Orémus:
Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit, eiúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)