lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2014
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Episcopus Romanæ Ecclesiæ ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in cœmeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem cœmeterio.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Osée prophétæ

1,1-9; 3,1-5
Propheta quasi signum amoris Dei pro populo suo

     Verbum Dómini, quod factum est ad Osée fílium Béeri in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ regum Iudæ, et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel.
     Princípium verbi Dómini per Osée. Dixit Dóminus ad Osée: «Vade, sume tibi mulíerem fornicatiónum et fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicátur terra a Dómino».
     Et ábiit et accépit Gomer fíliam Debélaim, quæ concépit et péperit ei fílium. Et dixit Dóminus ad eum: «Voca nomen eius ‘Iézrahel’, quóniam adhuc módicum et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu et cessáre fáciam regnum domus Israel; et in illa die cónteram arcum Israel in valle Iézrahel».
     Et concépit adhuc et péperit fíliam; et dixit ei: «Voca nomen eius ‘Absque misericórdia’, quia non addam ultra miseréri dómui Israel, ut ignóscam eis. Et dómui Iudæ miserébor et salvábo eos in Dómino Deo suo et non salvábo eos in arcu et gládio et in bello et in equis et in equítibus». Et ablactávit eam, quæ erat ‘Absque misericórdia’, et concépit et péperit fílium. Et dixit: «Voca nomen eius ‘Non pópulus meus’, quia vos non pópulus meus, et ego ‘Non sum’ vobis».
     Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc vade, dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israel, et ipsi respéctant ad deos aliénos et díligunt placéntas uvárum».
     Et emi eam mihi quíndecim argénteis et choro hórdei et dimídio choro hórdei. Et dixi ad eam: «Dies multos exspectábis me; non fornicáberis et non eris viro, neque ibo ego ad te». Quia dies multos sedébunt fílii Israel sine rege et sine príncipe et sine sacrifício et sine lápide et sine ephod et sine théraphim. Et post hæc reverténtur fílii Israel et quærent Dóminum Deum suum et David regem suum et pavébunt ad Dóminum et ad bonum eius in fine diérum.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9a. 10a; Rom 9, 26

R. Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
V. In loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabúntur fílii Dei vivi. * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

    Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.
     Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.
     Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad prǽsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.
     Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.
     Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11; Ps 43 (44), 23

R. In mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

ORATIO

Orémus:
Quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto eiúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Iesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)