lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 augustus 2014
Pro O.P.: B. Mannis, presbyteri, fratris S. P. Dominici, memoria ad libitum


Anno circiter 1170 Calarosæ natus, S. P. Dominici «uterinus frater» et adiutor in Ordinis propagatione, «vir contemplativus et sanctus», «suavis, humilis, lætus et misericors» sed étiam «prædicator ardens». Cum aliis fratribus Parisiis conventum Sancti Iacobi anno 1217 condidit. Dominici iussu exinde ab anno 1219 in directionem monialium impense adlaboravit, prudenti spiritus moderatione ac virtutum exemplis, «Deo diu vivens in oratione». Obiit in monasterio S. Petri de Gumiel de Izán anno c. 1235. Eius cultum Gregorius XVI die 2 iunii 1834 confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem

     Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
     Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
     Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
    

RESPONSORIUM

Is 3, 10. 11, 13

R. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!

LECTIO ALTERA

LECTIO ALTERA [**]

Epístola sancti Patris Domínici ad moniáles Matriténses

(MOPH 25, Romæ 1966, pp. 126-127)

Mannes multum laboravit et ad istum sanctissimum statum vos copulavit

     Frater Domínicus, Magíster prædicatórum, diléctæ prioríssæ totíque convéntui moniálium Matriténsi salútem et de die in diem melioraméntum.
     Multum gaudémus et grátias Deo ágimus propter fervórem vestræ sanctæ conversatiónis, et quod Deus de huius mundi fœtóre vos liberávit.
     Pugnáte, fíliæ, cum antíquo adversário, ieiúniis instánter quia non coronábitur nisi qui legítime certáverit. Et quia usque modo locum non habuístis in quo vestram religiónem servarétis, modo non potéstis excusári quod non habeátis, per Dei grátiam, satis idónea ædifícia in quibus relígio conservétur.
     Volo de cǽtero ut in locis interdíctis, scílicet in refectório, in dormitório et oratório siléntium teneátis, et in ómnibus áliis ordo vester custodiátur.
     Nulla egrediátur per portam et nullus ingrediátur nisi epíscopus vel áliquis prælátus causa prædicándi vel visitándi. Non disciplínis et vigíliis parcátis. Sitis prioríssæ vestræ obcediéntes. Nolíte ad ínvicem confabulári nec tempus vestrum in fabulatiónibus expendátis. Et quia vobis subveníre in temporálibus non póssumus, nólumus vos oneráre quod áliquis fratrum recipiéndi vel intromitténdi mulíeres áliquas hábeat potestátem, nisi prioríssa tantum cum consílio sui convéntus.
     Prætérea fratri caríssimo nostro, scílicet fratri Manni præcípimus, qui multum laborávit et ad istum sanctíssimum statum vos copulávit, quod dispónat vos et órdinet, ut vidébitur ei expedíre in ómnibus, ut religiosíssime et sanctíssime vos habeátis. Tamen damus ei potestátem vos visitándi corrigendíque et prioríssam removéndi, si opus fúerit, cum maióris partis consénsu moniálium, et licéntiam ei concédimus ut possit vobíscum in alíquibus, si ei visum fúerit, dispensáre.
     Valéte in Christo.

RESPONSORIUM

Io 8, 12; Mt 16, 24

R. Ego sum lux mundi: qui séquitur me non ámbulat in ténebris, * sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.
V. Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. * Sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.

Vel alia:

Ex Epístola beáti Humbérti de Romans presbýteri De reguláris observántia disciplínæ

(Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, Romæ 1888, pp. 34-36)

Per silentium pax conservatur et mens per contemplationem elevatur

     Numquam frater síleat loquénda, vel proférat tacénda. Quando vero loqui propónit quis, ipsa verba prius in ánimo témperet, quátenus honéste, modéste, veráciter et dúlciter quod volúerit illud propónat. Lingua enim mendax, duplíciter eláta vel inflammáta, Deo est et homínibus odiósa.
     Diligénter ergo, caríssimi, respícite quid, vel quibus, quando vel ubi, quáliter vel quantum, vel certe qua de causa loquámini, ne sermónibus vestris, si débitæ circumstántiæ defúerint, generétur mala consciéntia in córdibus própriis, vel certe scándalum in ánimo auditóris. Hæc autem tria, vidélicet gestum, vocem, significatiónem in vestris locutiónibus attendátis, ita ut gestus sint disciplináti, vox lenis, significátio semper vera.
     Verbis nolíte conténdere, sed nec in lítibus victóriam curétis obtínere. Vitánda sunt semper verba quæ vel loquéntibus, vel audiéntibus sunt nocíva. Ab his ítaque locutiónibus est abstinéndum, quæ vel illíus qui lóquitur, vel eius cui lóquitur, vel illíus de quo lóquitur non convéniunt honestáti.
     Tempus étiam loquéndi considerándum est, quia quandóque nihil, quandóque áliquid dicéndum est. Sed nullum tempus invenítur quando mala, vel étiam bona ómnia sint proferénda. Aliquándo étiam tacére debémus proptérea quod alter loqui cœpit, ne sermónem eius interrúmpere vidáamur. Aliquándo tacéndum est proptérea quod auditórum ánimos ad id quod dícere propónimus advértimus imparátos. Aliquándo tacéndum est propter multilóquium vitándum, vel étiam proptérea quod ipsi eórum quæ sumus locutúri nondum formam cóngruam concépimus proponéndi.
     Senes loquántur de discretióne consuléndi, iúvenes de instántia operándi, sapiéntes de mystério Scripturárum, símplices de exémplis bonórum óperum, hi qui exterióra tractant de sollicitúdine vitæ actívæ, qui quiétam vitam ducunt de dulcédine vitæ contemplatívæ, præláti de dispensatióne temporálium et spirituálium, súbditi de obœdiéntia præceptórum.
     Cum ígitur propter ædificatiónem nostram loqui vólumus, ad hoc illos quórum doctrína póssumus ad virtútem próvehi, eligámus. Cum vero propter aliórum ædificatiónem lóquimur, ad illos quos sperámus per nostram exhortatiónem posse córrigi, convertámur. Ad hoc autem doctrína nostra inténdat ut hortémur ad constántiam tímidos, ad timórem súperbos, ad quiétem importúnos, ad fervórem tépidos, ad siléntium verbósos, ad verbum exhortatiónis tácitos, ad mansuetúdinem impatiéntes, ad vigilántiam negligéntes, ad indulgéntiam crudéles, ad verecúndiam præcípites et procáces.
     Cavéndum est ínsuper ne frater in loquéndo membra inordináte móveat; neque oculórum nútibus, nec vultus transformatióne vel transmutatióne, sermónis sui grátiam decolóret.
     Devitétis ítaque verbum amárum, supérbum, detractórium, adulatórium, malédicum, iuratórium, supérfluum, otiósum. Sicut autem absénti non debétis detráhere, sic nec præséntem aliquátenus deridére. Insipiéntibus non debétis illúdere, nec sapiéntibins invidére.
     Sitis muti in otiósis, sed loquáces in fructuósis. In sermónibus vestris non cor in lingua, sed linguam in corde teneátis. Sane, cum ad loquéndum venéritis, pauca verba et rationabília proferátis. Taciturnitátem diligátis et tumúltum hóminum fugiátis: per siléntium namque consciéntia serenátur, pœna vitátur, pax conservátur et mens per contemplatiónem expedítius elevátur. Quanto enim plus a negotiórum strépitu vos subtrahétis, tanto Deus vicínior erit vobis.

RESPONSORIUM

Sap 9, 4-5. 10

R. Da mihi, Dómine, sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis,* quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ.
V. Mitte illam de sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret. * Quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Mannem fratri suo Domínico in prædicatiónis ópere sociáre voluísti; da nobis eórum sequi vestígia et in Evangélio salútis nuntiándo permanére fervéntes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)