Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXV
Pro O.P.: B. Dalmatii Moner, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)
I
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero. –
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
6 funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
8 Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
10 Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius. –
11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis. –
14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –
17 Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
20 et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
22 quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
24 et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –
26 Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
27 et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
V.
Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R.
Quæ procedébant de ore ipsíus.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In diébus illis: Facta est super me manus Dómini et edúxit me in spíritu Dómini et pósuit me in médio campi, qui erat plenus
óssibus, et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi siccáque veheménter. Et dixit ad me:
«Fili hóminis, putásne vivent ossa ista?». Et dixit ad me: «Vaticináre super ossa ista et dices eis: Ossa árida, audíte verbum
Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis, et dabo super vos nervos et
succréscere fáciam super vos carnes et superexténdam in vobis cutem et dabo vobis spíritum, et vivétis et sciétis quia ego
Dóminus». Et prophetávi, sicut præcéperat mihi. Factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio; et accessérunt
ossa ad ossa, unumquódque ad iunctúram suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis
cutis désuper, sed spíritum non habébant. Et dixit ad me: «Vaticináre ad spíritum; vaticináre, fili hóminis, et dices ad
spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quáttuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, ut revivíscant».
Et prophetávi, sicut præcéperat mihi, et ingréssus est in ea spíritus; et vixérunt steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde.
Et dixit ad me: «Fili hóminis, ossa hæc univérsa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra,
et abscíssi sumus”. Proptérea vaticináre et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam
vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra
vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópulus meus. Et dabo spíritum meum in vobis, et vivétis, et collocábo vos super
humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus. Locútus sum et fácio», ait Dóminus Deus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui húmilem fámulum tuum Dalmátium oratiónis et prædicatiónis grátia afflúere voluísti tibíque, in solitúdine, sancta conversatióne
deservíre, fac nos tibi perseveránter inhærére, ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)