lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 september 2014
SS. Cosmæ et Damiani, martyrum, memoria ad libitum


Ex antiquioribus litterarum memoriis constat eorum sepulcrum Cyrrhi in Syria fuisse, ubi et basilica in eorum honorem exstructa erat. Exinde eorum cultus Romam pervenit, et in totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

40, 1-4; 43, 1-12; 44, 6-9
Visio restaurationis templi et Israel

     In vicésimo et quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quarto décimo anno, postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die facta est super me manus Dómini et addúxit me illuc. In visiónibus Dei addúxit me in terram Israel et pósuit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis ad austrum. Et introdúxit me illuc; et ecce vir, cuius erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu eius, et cálamus mensúræ in manu eius, stabat autem in porta. Et locútus est ad me idem vir: «Fili hóminis, vide óculis tuis et áuribus tuis audi et, pone cor tuum in ómnia, quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi, addúctus es huc; annúntia ómnia, quæ tu vides, dómui Israel».
     Et duxit me ad portam, quæ respiciébat ad viam orientálem, et ecce glória Dei Israel ingrediebátur per viam orientálem, et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a maiestáte eius. Et vidi visiónem secúndum spéciem, quam víderam, quando venit, ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum, quem víderam iuxta flúvium Chobar, et cécidi super fáciem meam.
     Et maiéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem. Et levávit me spíritus et introdúxit me in átrium intérius; et ecce repléta erat glória Dómini domus. Et audívi loquéntem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, et dixit ad me: «Fili hóminis, locus sólii mei et locus vestigiórum pedum meórum ubi habitábo in médio filiórum Israel in ætérnum; et non pólluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis et in cadavéribus regum suórum in morte eórum, qui fabricáti sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et páries erat inter me et eos, et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus, quas fecérunt; propter quod consúmpsi eos in ira mea. Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et cadávera regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper.
     Tu autem, fili hóminis, osténde dómui Israel templum, et confundántur ab iniquitátibus suis et metiántur fábricam. Et si erubúerint ex ómnibus, quæ fecérunt, descríbe domum et supelléctilem eius, éxitus et intróitus, et omnem figúram eius et univérsa præcépta eius et omnes leges eius osténde eis et scribes óculis eórum, ut custódiant omnem figúram eius et ómnia præcépta illíus et fáciant ea. Ista est lex domus in summitáte montis: omnes fines eius in circúitu sanctum sanctórum est; hæc est ergo lex domus.
     Et dices ad exasperántem me domum Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis omnes abominatiónes vestræ, domus Israel, eo quod induxístis alienígenas incircumcísos corde et incircumcísos carne, ut essent in sanctuário meo et pollúerent domum meam, cum offértis panem meum, ádipem et sánguinem; et dissolvístis pactum meum in ómnibus abominatiónibus vestris et non explevístis ministérium sanctórum meórum et posuístis illos ministrántes mihi in sanctuário meo. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde et incircumcísus carne non ingrediétur sanctuárium meum, omnis alienígena, qui est in médio filiórum Israel».

RESPONSORIUM

Ez 43, 4. 5; cf. Lc 2, 22

R. Maiéstas Dómini ingréssa est templum, per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem, * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.
V. Induxérunt púerum Iesum in templum paréntes eius. * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, 1-2: PL 38, 1454-1455)

Pretiosa mors martyrum empta pretio mortis Christi

     Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsis óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est. Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
     Egit enim in cruce grande commércium: ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis. Empti sunt fidéles et mártyres; sed mártyrum fides probáta est: testis est sanguis. Quod illis impénsum est reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse Dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid comedérunt et bibérunt, ut tália rédderent.
     Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam. Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris; calix quem nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
     Non ergo times ne ibi defícias? Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti qui sic bibérunt cálicem istum: finiérunt dolóres et accepérunt honóres.

Cf. Eph 4, 4.5


R.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

ORATIO

Orémus:
Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni veneránda memória, quia et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)