Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
S. Brunonis, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Bartholomæi Longo, sodalis laici, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Obsecro ígitur primo ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes pro ómnibus homínibus,
pro régibus et ómnibus, qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte et castitáte. Hoc bonum
est et accéptum coram salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre. Unus enim Deus,
unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis;
in quod pósitus sum ego prædicátor et apóstolus — veritátem dico, non méntior — doctor géntium in fide et veritáte.
Volo ergo viros oráre in omni loco levántes puras manus sine ira et disceptatióne; simíliter et mulíeres in hábitu ornáto cum
verecúndia et sobrietáte ornántes se, non in tortis crínibus et auro aut margarítis vel veste pretiósa, sed, quod decet mulíeres,
profiténtes pietátem per ópera bona.
Múlier in tranquillitáte discat cum omni subiectióne; docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum, sed esse in
tranquillitáte. Adam enim primus formátus est, deínde Eva; et Adam non est sedúctus, múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit.
Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserint in fide et dilectióne et sanctificatióne cum sobrietáte.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Brunónis presbýteri ad fílios suos Carthusiénses
Cógnito rationábilis et vere laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbili rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri
Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus
in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre suspíro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro
increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.
Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasístis fluctuántis
mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre
desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli
eórum désuper concéssum est.
ídeo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem
dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.
De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor
secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ
litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere
enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, maniféstum est vos sapiénter
légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, eius nobis intercessióne concéde, ut,
per huius mundi varietátes, tibi iúgiter vacémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)