Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
Pro O.P.: B. Ambrosii Sansedoni, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Matthæi Carreri, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
V.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Spíritus maniféste dicit quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus seductóribus
et doctrínis dæmoniórum, in hypócrisi loquéntium mendácium et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, prohibéntium núbere,
abstinére a cibis, quos Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus et his, qui cognovérunt veritátem. Quia
omnis creatúra Dei bona, et nihil reiciéndum, quod cum gratiárum actióne percípitur, sanctificátur enim per verbum Dei et oratiónem.
Hæc propónens frátribus bonus eris miníster Christi Iesu, enutrítus verbis fídei et bonæ doctrínæ, quam assecútus es; profánas
autem et aníles fábulas devíta.
Exérce teípsum ad pietátem; nam corporális exercitátio ad módicum útilis est, píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem
habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: in hoc enim laborámus et certámus, quia sperávimus
in Deum vivum, qui est salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. prǽcipe hæc et doce.
Nemo adulescéntiam tuam contémnat, sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum
vénio, atténde lectióni, exhortatióni, doctrínæ. Noli neglégere donatiónem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam cum
impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi et doctrínæ;
insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem, iúvenes ut fratres, anus ut matres, iuvénculas ut soróres in omni castitáte.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Ecclésiam tuam, miséricors Deus, Beáti Ambrósii commemorátio votíva lætíficet, ut spirituálibus semper muniátur
auxíliis, et gáudiis pérfrui mereátur ætérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)