lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 october 2014
S. Antonii Mariæ Claret, episcopi, memoria ad libitum


Natus est Sallentii (Sallent) in Hispania anno 1807. Sacerdotio initiatus, per plures annos Catalauniam peragravit populo prǽdicans. Societatem instituit Missionariorum et, episcopus factus in insula Cubana, de salute animarum optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa sustinuit pro Ecclésia. Mortuus est apud Fontem Frigidum (Fontfroide) in Gallia, anno 1870.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

1, 14 – 2, 5; 3, 1-8
Populi pænitentis deprecatio

     Legétis librum hunc, quem mísimus ad vos recitári in domo Dómini, in die sollémni et in diébus constitútis, et dicétis:
     «Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi, sicut hodiérnus dies hómini Iudæ et habitatóribus Ierúsalem et régibus nostris et princípibus nostris et sacerdótibus nostris et prophétis nostris et pátribus nostris: peccávimus enim ante Dóminum et non credídimus ei et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. A die qua Dóminus edúxit patres nostros de terra Ægýpti et usque ad hanc diem erámus contumáces in Dóminum Deum nostrum et témere égimus, ne audirémus vocem eius, et adhæsérunt nobis mala et maledíctio, quam constítuit Dóminus Móysi servo suo in die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hic dies. Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum, quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensu cordis nostri mali ad serviéndum diis aliénis, faciéntes mala sub óculis Dei nostri.
     Et státuit Dóminus verbum suum, quod locútus est super nos et super iúdices nostros, qui iudicábant Israel, et super reges nostros et super príncipes nostros et super omnem hóminem Israel et Iudæ, ut indúceret super nos mala magna, quæ non sunt facta sub omni cælo, secúndum quæ fecit in Ierúsalem, secúndum ea, quæ scripta sunt in Lege Móysi, comédere nos, unumquémque carnes fílii sui et unumquémque carnes fíliæ suæ. Et dedit illos súbditos ómnibus regnis, quæ in circúitu nostro sunt, in oppróbrium et in desolatiónem in ómnibus pópulis, qui in circúitu nostro sunt, quo dispérsit illos Dóminus, et facti sunt subtus et non supra, quia peccávimus Deo nostro non obœdiéndo voci eius.
     Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis et spíritus ánxius clamat ad te. Audi, Dómine, et miserére, quia peccávimus in conspéctu tuo; quia tu sedens es in ætérnum, et nos pereúntes in ætérnum. Dómine omnípotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem defunctórum Israel et filiórum eórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo, qui non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et adhæsérunt nobis mala. Noli memor esse iniquitátum patrum nostrórum, sed memor esto manus tuæ et nóminis tui in hoc témpore, quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedísti timórem tuum in cor nostrum, ut invocarémus nomen tuum; et laudábimus te in captivitáte nostra, quia avértimus a corde nostro omnem iniquitátem patrum nostrórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo. Ecce nos hódie in captivitáte nostra, quo nos dispersísti in oppróbrium et in maledíctum et in expiatiónem, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui discessérunt a Dómino Deo nostro».

RESPONSORIUM

Eph 2, 4-5; cf. Bar 2, 12

R. Deus, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos, * Et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo.
V. Peccávimus, ímpie fécimus, iníque égimus contra Deum nostrum in ómnibus iustificatiónibus eius. * Et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Antónii Maríæ Claret epíscopi

(L’Egoismo vinto, Romae 1869, 60)

Caritas Christi urget nos

     Igne Sancti Spíritus compúlsi, sancti Apóstoli orbem terræ percurrérunt. Eódem igne accénsi missionárii apostólici pervenérunt, pervéniunt, pervénient usque ad fines mundi, ab uno in álterum terræ vérticem, ut verbum Dei núntient, ita ut verba illa apóstoli Pauli ipsi sibi dícere mérito possint: Cáritas Christi urget nos.
     Cáritas Christi stímulat, íncitat nos ut currámus et ut sancti zeli alis acti volémus. Verus amans Deum et próximum amat; verus zelátor idem est amans, sed superióre gradu, secúndum amóris gradus, ita ut quando flagrat amóre, tanto pótius impellátur zelo. Quod si quis zelum non habet, id testimónio est in eius corde amórem et caritátem exstínctam esse. Qui zelum habet, cupit atque ómnia summa facit et enítitur ut Deus semper magis cognoscátur, amétur eíque serviátur in hac et in áltera vita, cum hic sacer amor nullum hábeat finem. Quod étiam cum próximo facit; optat atque conténdit ut omnes in his terris conténti sint atque felíces et beáti in supérna pátria; ut omnes salvi fiant; ne quis in perpétuum péreat, neque Deum offéndat, neque ullo témporis puncto in peccáto permáneat: ut in sanctis Apóstolis et in ómnibus qui spíritu apostólico agúntur, conspícimus.
     Mihimetípsi ego dico: Fílius immaculáti cordis Maríæ vir est, qui caritáte flagrat et, quacúmque transit, combúrit; qui efficáciter cupit omnibúsque ópibus curat omnes hómines igne divíni amóris accéndere. Nulla re deterrétur; gaudet privatiónibus; aggréditur labóres; ampléctitur ærúmnas; in calúmniis oblectátur, lætátur in torméntis. Nihil áliud cógitat, nisi quo modo Iesum Christum sequátur atque imitétur deprecándo, laborándo, sustinéndo, Dei glóriam et salútem animárum semper ac solúmmodo curándo.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ tua sunt quæréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)