lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2014
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

14, 1-21
Tribulationes et gloria Ierusalem in tempore novissimo

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce venit dies Dómino, et dividéntur spólia tua in médio tui, et congregábo omnes gentes ad Ierúsalem in prœlium, et capiétur cívitas, et vastabúntur domus, et mulíeres violabúntur; et egrediétur média pars civitátis in captivitátem, et réliquum pópuli non auferétur ex urbe. Et egrediétur Dóminus et prœliábitur contra gentes illas, sicut prœliátus est in die certáminis. Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivárum, qui est contra Ierúsalem ad oriéntem; et scindétur mons Olivárum ex média parte sui ad oriéntem et ad occidéntem, prærúpto grandi valde, et separábitur médium montis ad aquilónem et médium eius ad merídiem. Et fugiétis ad vallem móntium eórum, quóniam vallis móntium pertínget usque ad Iasol; et fugiétis, sicut fugístis a fácie terræmótus in diébus Ozíæ regis Iudæ, et véniet Dóminus Deus meus, omnésque sancti cum eo.
     Erit: in die illa non erit lux, sed frigus et gelu; et erit dies una, quæ nota est Dómino, non dies neque nox; et in témpore vésperi erit lux. Et erit: in die illa exíbunt aquæ vivæ de Ierúsalem, médium eárum ad mare orientále, et médium eárum ad mare occidentále: in æstáte et in híeme erunt. Et erit Dóminus rex super omnem terram: in die illa erit Dóminus unus, et erit nomen eius unum. Et revertétur omnis terra in desértum, a Gaba usque ad Remmon ad austrum Ierúsalem, quæ exaltábitur et habitábitur in loco suo, a porta Béniamin usque ad locum portæ Prióris, et usque ad portam Angulórum, et a turre Hanáneel usque ad Torculária regis. Et habitábunt in ea, et anáthema non erit ámplius; sed habitábitur Ierúsalem secúra.
     Et hæc erit plaga, qua percútiet Dóminus omnes gentes, quæ pugnavérunt advérsus Ierúsalem: tabéscet caro uniuscuiúsque stantis super pedes suos, et óculi eius contabéscent in foramínibus suis, et lingua eius contabéscet in ore suo. In die illa erit tumúltus Dómini magnus in eis, et apprehéndet vir manum próximi sui, et elevábitur manus eius super manum próximi sui. Sed et Iudas pugnábit in Ierúsalem, et congregabúntur divítiæ ómnium géntium in circúitu, aurum et argéntum et vestes multæ nimis. Et sic erit ruína equi, muli, caméli et ásini et ómnium iumentórum, quæ fúerint in castris illis, sicut ruína hæc.
     Et omnes, qui réliqui fúerint de univérsis géntibus, quæ venérunt contra Ierúsalem, ascéndent ab anno in annum, ut adórent Regem Dóminum exercítuum et célebrent festivitátem Tabernaculórum. Et erit: qui non ascénderit de famíliis terræ ad Ierúsalem, ut adóret Regem Dóminum exercítuum, non erit super eos imber. Quod et si família Ægýpti non ascénderit et non vénerit, super eos erit plaga, qua pércutit Dóminus gentes, quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem Tabernaculórum. Hæc erit pœna Ægýpti, et hæc pœna ómnium géntium, quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem Tabernaculórum. In die illa erit super tintinnábula equórum: “Sanctum Dómino”; et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári. Et erit omnis lebes in Ierúsalem et in Iuda sanctificátus Dómino exercítuum; et vénient omnes immolántes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo».

RESPONSORIUM

Zac 14, 8a; 13, 1; Io 19, 34

R. In die illa exíbunt aquæ vivæ de Ierúsalem et erit fons patens dómui David * Pro peccátis et immundítia.
V. Unus mílitum láncea latus Iesu apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. * Pro peccátis et immundítia.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 32, sermo 1, 7-8: CCL 38, 253-254)

Bene cantate Deo in iubilatione

     Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite ei. Cantáte ei cánticum novum. Exúite vetustátem, nostis cánticum novum. Novus homo, novum testaméntum, novum cánticum. Non pértinet novum cánticum ad hómines véteres. Non illud discunt nisi hómines novi, renováti per grátiam ex vetustáte, et pertinéntes iam ad testaméntum novum, quod est regnum cælórum. Ei suspírat omnis amor noster, et cantat cánticum novum. Cantet cánticum novum, non lingua, sed vita.
     Cantáte ei cánticum novum, bene cantáte ei. Quærit unusquísque quómodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offéndi aures suas. Bene cantáte, fratres. Si alícui bono auditóri músico, quando tibi dícitur: canta ut pláceas ei, sine áliqua instructióne músicæ artis cantáre trépidas, ne displíceas artífici, quia quod in te imperítus non agnóscit, ártifex reprehéndit: quis ófferat Deo bene cantáre, sic iudicánti de cantóre, sic examinánti ómnia, sic audiénti? Quando potes afférre tam élegans artifícium cantándi, ut tam perféctis áuribus in nullo displíceas?
     Ecce véluti modum cantándi dat tibi: noli quǽrere verba, quasi explicáre possis unde Deus delectátur. In iubilatióne cane. Hoc est enim bene cánere Deo, in iubilatióne cantáre. Quid est in iubilatióne cánere? Intellégere, verbis explicáre non posse quod cánitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vínea, sive in áliquo ópere fervénti, cum cœperint in verbis canticórum exsultáre lætítia, véluti impléti tanta lætítia, ut eam verbis explicáre non possint, avértunt se a sýllabis verbórum, et eunt in sonum iubilatiónis.
     Iúbilum sonus quidam est signíficans cor parturíre quod dícere non potest. Et quem decet ista iubilátio nisi ineffábilem Deum? Ineffábilis enim est, quem fari non potes. Et si eum fari non potes, et tacére non debes, quid restat nisi ut iúbiles? Ut gáudeat cor sine verbis, et imménsa latitúdo gaudiórum metas non hábeat syllabárum. Bene cantáte ei in iubilatióne.

RESPONSORIUM

Ps 70 (71), 8. 23a; 9, 3

R. Repleátur os meum laude tua, tota die magnitúdine tua; * exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.
V. Lætábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. * Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.

ORATIO

Orémus:
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)