lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 november 2014
Pro O.P.: B. Margaritæ de Savoia, religiosæ, pro commemoratione


Margarita, e stirpe regia Ducum Sabaudiæ anno 1382 probabiliter nata, a Vincentio Ferrer ad altioris perfectionis studium accensa est. Vidua relicta trigesimo sexto ætatis suæ anno, habitum Sororum de Pænitentia assumpsit. Mira in pauperes et infirmos ardebat caritate, sua egenis distribuens, ægrotorum ulcera propriis manibus tergens. Albæ Pompeiæ sibi ac religiosis virginibus monasterium construxit, in quo triplicem Christi passionem sustinuit, nempe calumnias, ægritudinem ac persecutionem. Pro pace universalis Ecclesiæ redintegranda — schisma enim occidentale paulo antea fuerat — maximos labores feliciter suscepit. Mortua est in Domino die 23 novembris 1464. Eius cultus a S. Pio V anno 1566 permissus et die 8 octobris anno 1669 a Clemente IX confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

2,9-22
Denuntiatio peccatorum

     Caríssimi: Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre, máxime autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant dominationémque contémnunt.
     Audáces, supérbi, glórias non métuunt blasphemántes, ubi ángeli fortitúdine et virtúte cum sint maióres, non portant advérsum illas coram Dómino iudícium blasphémiæ. Hi vero velut irrationabília animália naturáliter génita in captiónem et in corruptiónem, in his, quæ ignórant, blasphemántes, in corruptióne sua et corrumpéntur invíti percipiéntes mercédem iniustítiæ; voluptátem existimántes diéi delícias, coinquinatiónes et máculæ delíciis affluéntes, in voluptátibus suis luxuriántes vobíscum, óculos habéntes plenos adúlteræ et incessábiles delícti, pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítiæ habéntes, maledictiónis fílii, derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit, correptiónem vero hábuit suæ prævaricatiónis; subiugále mutum in hóminis voce loquens prohíbuit prophétæ insipiéntiam. Hi sunt fontes sine aqua et nébulæ túrbine exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur. Supérba enim vanitátis loquéntes pellíciunt in concupiscéntiis carnis luxúriis illos, qui páululum effúgiunt eos, qui in erróre conversántur, libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónis; a quo enim quis superátus est, huius servus est.
     Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi his rursus implicáti superántur, facta sunt eis posterióra deterióra prióribus. Mélius enim erat illis non cognóscere viam iustítiæ quam post agnitiónem retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto. Cóntigit enim eis illud veri provérbii: «Canis revérsus ad suum vómitum, et sus lota in volutábro luti».

RESPONSORIUM

Phil 4, 8a. 9b; 1 Cor 16, 13

R. Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, hæc cogitáte: * Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.
V. Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, confortámini. * Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)

In mundo, sed non de mundo

     Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
     Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
     Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis, non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
     Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis, ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit, et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
     Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
     Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12

R. Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * prǽterit enim figúra huius mundi.
V. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * prǽterit enim figúra huius mundi.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátam Margarítam ex aulæ régiæ fastis ad húmilem tui sequélam transíre docuísti, concéde ut, abdicátis eius exémplo mundi delíciis, discámus divínis incúmbere et in amóre tuæ crucis ómnia nobis adversántia superáre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)