Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R.
Et annuntiáte illud in fínibus terræ.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Emíttite agnum dominatóri terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Et erit: sicut avis fúgiens et pulli de nido avolántes, sic
erunt fíliae Moab ad vada Arnon.
Affer consílium, fac iudícium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie, abscónde fugiéntes et vagos ne prodas. Hábitent apud te prófugi
Moab; esto latíbulum eórum a fácie vastatóris; finítus est enim exáctor, consummáta est devastátio, defécit calcátor a terra. Et firmábitur
in misericórdia sólium; et sedébit super illud in veritáte, in tabernáculo David, iúdicans et quǽrens iudícium et velóciter reddens, quod iustum est.
Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob et pinguédo carnis eius marcéscet; et erit, sicut cum messor árripit culmos, et brácchium
eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Ráphaim. Et relinquétur in eo racémus, et sicut cum excútitur ólea: duæ
vel tres olívæ in summitáte rami, sive quáttuor aut quinque in cacumínibus árboris fructíferæ, dicit Dóminus Deus Israel.
In die illa atténdet homo ad factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israel respícient; et non atténdet ad altária, quæ fecérunt manus
eius, et quæ operáti sunt dígiti eius; non respíciet lucos et thymiatéria.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Declaratióne Fídei sancti Ioánnis Damascéni presbýteri
Tu, Dómine, eduxísti me de lumbis patris mei; tu me formásti in útero matris meæ; tu in lucem me púerum nudum edidísti, quia natúræ
nostræ leges præcéptis tuis perpétuo morem gerunt.
Tu præparásti per benedictiónem Spíritus Sancti creatiónem meam et exsisténtiam meam, non ex voluntáte viri, aut desidério carnis,
sed grátia tua, quæ non potest enarrári. Præparásti nativitátem meam præparatióne, quæ natúræ nostræ leges súperat, me in fílium
adoptándo in lucem emisísti, et ascripsísti inter alúmnos Ecclésiæ tuæ sanctæ et immaculátæ.
Tu me nutrivísti lacte spiritáli, lacte, inquam, divinórum eloquiórum tuórum. Tu me sustentásti esca sólida córporis Iesu Christi
Dei nostri, Unigéniti tui sanctíssimi, et inebriásti divíno cálice, vivífico scílicet sánguine eius, quem effúdit pro salúte totíus mundi.
Quia, Dómine, dilexísti nos, et substituísti Fílium tuum unigénitum diléctum pro redemptióne nostra, quam suscépit volens, nec
repúgnans, quinímmo ceu qui destinátus erat ad sacrifícium velut agnus ínnocens, cum se ipse ad hoc posúerit: quia, cum Deus esset,
factus fuit homo suáque voluntáte humána subiécit se, factus obœdiens tibi Deo Patri suo usque ad mortem, mortem autem crucis.
Sic quidem, o Christe Deus meus, humiliásti temetípsum, ut me ovem errántem úmeris tuis túleris, paverísque me in loco virénti, et
nutríeris aquis rectæ doctrínæ per manus pastórum tuórum, quos tu cum ipse páveris, eléctum subínde illi eximiúmque gregem tuum pavérunt.
Vocásti me nunc, o Dómine, per manus pontíficis tui ad ministrándum alúmnis tuis. Qua vero id providéntia féceris néscio: tu solus id nosti.
Verum, o Dómine, levem fácito sárcinam gravem peccatórum meórum, quibus gráviter delíqui; mentémque et cor meum munda. Deduc me per
viam rectam ceu lucérna lucens.
Da mihi sermónem in apertióne oris, claram expeditámque linguam præbe per ígneam Spíritus tui linguam, ut præséntia tua me semper inspíciat.
Pasce me, Dómine, et pasce mecum, ne cor meum inclínet me neque ad déxteram, neque ad sinístram, sed Spíritus tuus bonus dírigat me
in viam rectam, méaque ópera secúndum voluntátem tuam fiant atque última ita fiant.
Tu vero, o vertex nóbilis exactíssimæ puritátis, o cœtus Ecclésiæ præstantíssime, qui auxílium a Deo præstoláris, o tu, in quo requiéscit
Deus, áccipe a nobis doctrínam fídei ab erróre immúnem, qua roborétur Ecclésia, quemádmodum a Pátribus nostris tráditum fuit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, sancti Ioánnis presbýteri précibus adiuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit,
sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)