Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R.
Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro et forti et grandi super Levíathan serpéntem fugácem et super Levíathan serpéntem tortuósum
et occídet dracónem, qui in mari est.
In die illa vínea erit iucúnda; cantáte ei. Ego Dóminus, qui servo eam; per síngula moménta irrigábo eam. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam.
Indignátio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In prœlio grádiar super eam, succéndam eam páriter, nisi forte protectiónem meam
apprehéndat, fáciat pacem mecum, pacem fáciat mecum.
Diébus futúris radíces mittet Iacob, florébit et germinábit Israel, et implébunt fáciem orbis frúctibus. Numquid iuxta plagam percutiéntis eum
percússit eum? Aut, sicut occidúntur occísi eius, occísus est? In mensúra punit eum deíciens eum, impéllit in spíritu suo duro témpore, quo spirat eurus.
Idcírco super hoc dimittétur iníquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablatiónis peccáti eius: ut scílicet ponat omnes lápides altáris sicut
lápides calcis comminútos, ne exstent luci et thymiatéria.
Cívitas enim muníta desoláta est, habitáculum derelíctum et dimíssum quasi desértum; ibi pascétur vítulus et ibi accubábit et consúmet arbústa
eius. In siccitáte frondes illíus conteréntur; mulíeres vénient et combúrent eas. Ipse enim non est pópulus sápiens, proptérea non miserébitur
eius, qui fecit eum, et qui formávit eum, non parcet ei.
Et erit: in die illa percútiet spicas Dóminus a Flúmine usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Israel.
Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient, qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui eiécti erant in terra Ægýpti, et
adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex trádita relátione, quæ «Nican Mopohua» nuncupátur
Anno 1531, post dies áliquot mensis decémbris, cum esset quidam indus pauper et affábilis, cui nomen Ioánnes Dídacus, ut fertur,
ex Cuauhtitlan, cuius cura, quoad spirituálem administratiónem, ad religiósos in Tlatilolco residéntes pertinébat, die sábbato,
valde mane, Tlatilolco rem divínam ille adíbat. Ut autem ad collem Tepeyac dictum advénit, iam illucescébat. Cantum ergo supra
collem audívit. Ut vero cantus cessávit, nec iam fuit ámplius áditus, vocátum se audívit e superióre parte collis: «Dilécte, Ioánnes
Dídace», dictum est ei. Statim illuc ausus est ascéndere, unde se vocári cognóvit.
Ut autem supra collem advénit, dóminam vidit stantem, quæ illum, ut ipse adíret, vocávit. Cum ante illam pervénit, valde mirátus est
quantum esset décora: vestis eius sicut sol effulgébat. Illico voluntátem suam illi Virgo declarávit. Ait illi: «Scito, dilectíssime
fili, Sanctam Maríam me esse, perféctam semper Vírginem, Matrem veríssimi Dei, vitæ Auctóris, qui ómnia creávit et sústinet, Dómini cæli
et terræ. Magnópere volo, ardénter desídero, ut isto in loco templum meum ædificétur, ubi eum osténdam, eum maniféstans laudábo, meum
amórem ac pietátem, auxílium et defensiónem impértiam, quóniam revéra ego clemens Mater vestra sum, et tua et ómnium qui hac in terra
in unum consistétis et aliórum quorumcúmque qui díligunt me, qui me quærunt, qui devóte et confidénter me invocáverint. Ibi lácrimas ac
mœstítiam eórum exáudiam, in angústiis benefáciam et in omni tribulatióne remédium áfferam. Ut autem meum desidérium adimpleátur, Mexicópolim
adi in palátium epíscopi. Te a me missum dices illi, ut ipsum scire fácias quómodo mihi domum hic volo ædificári, templum hic in valle mihi érigi».
Ut pervénit intra civitátem, statim domum adívit epíscopi, cui nomen Ioánnes de Zumárraga, Ordinis Sancti Francísci. Ut autem antístes
Ioánnem Dídacum audívit, quasi non omníno credens, illis respóndit: «Fili, íterum vénies et adhuc áudiam te. Ego autem mihi cogitábo quid
fácere opórteat de tua voluntáte et desidério».
Altera die, vidit ergo Regínam de colle descendéntem unde ipsum aspiciébat. Quæ venit óbviam illi prope collem, eum detínuit dixítque:
«Audi, dilécte fili: Nullátenus tímeas neque corde dóleas, nec áliquid fácias tui avúnculi infirmitátem aut quámlibet angústiam. Numquid
hic non adsum ego Mater tua? Numquid non sub umbra et protectióne mea tu es constitútus? Numquid ego non sum fons tua vitæ et felicitátis?
Numquid tu non in meo grémio, in bráchiis meis subsístis? Numquid áliud quodcúmque tibi necésse est? Nihil dóleas, nec turbéris. Ascénde,
inquit, dilécte fili, supra collem atque in eo loco, ubi me vidísti et tibi locúta sum, flores ibi divérsas vidébis. Accipe et cóllige
illas atque inde descéndens affer illas coram me».
Descéndit ergo Ioánnes atque Cæli Regínæ détulit, quas collégerat flores. Illa autem, ut eos vidit, suis venerabílibus mánibus illos accépit
rursúmque in Ioánnis pallíolo collocávit dixítque illi: «Fili dilectíssime, hi flores signum, quod déferes ad epíscopum, sunt. Eh, tu meus
núntius es, cuius fidelitáti hæc commítto. Te rigoróse præcípio: cáveas ne pallíolum tuum, nisi coram epíscopo, éxplices et, quæ defers, illi
osténdas. Narrábis quoque quómodo, ut collem ascénderes et inde flores accípere, tibi præcépi et quidquid vidísti et admirátus es, ut credat et
agat de templo erigéndo quod volo».
Ut ergo hæc præcépit Cæli Regína, iter arrípuit Mexicópolim versus. Lætus ibat, quia ómnia próspere fient. Ingréssus autem Ioánnes, coram epíscopo
se prostrávit atque illi narrávit quæcúmque víderat et ad quid ad ipsum missus erat. Dixit illi: «Dómine, mihi quæ præcepísti adimplévi. Dictúrus
adívi Dóminam meam, Cæli Regínam, Sanctam Maríam Dei Genitrícem, te signum pétere ad mihi credéndum atque ut templum ibi éxstruas ubi ipsa Virgo
desíderat. Dixi ergo illi me signum áliquod eius voluntátis ad te afférre promisísse. Audívit ergo quæ tu expéteres: benígne tulit te signum pétere
ad impléndam voluntátem eius atque hódie, valde mane, me rursus ad te veníre præcépit».
Occúrrit ergo univérsa cívitas: venerábilem imáginem vidébant, mirabántur, ut opus divínum eam mirábant, deprecabántur. Et die ella dixit avúnculus
Ioánnis Dídaci necnon quæ sit Vírginis advocátio et quod eius imágo nuncupétur Sanctæ Maríæ semper Vírginis de Guadalúpe.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, Pater misericordiárum, qui sub sanctíssimæ Matris Fílii tui singulári patrocínio plebem tuam constituísti, tríbue cunctis,
qui beátam Vírginem Guadalupénsem ínvocant, ut, alacrióri fide, populórum progressiónem in viis iustítiæ quǽreant
et pacis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)