lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 december 2014
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.


V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 49, 14 – 50, 1
Restauratio Sion

     Dixit Sion: «Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei».
     Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.
     Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram me semper.
     Festínant structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt.
     Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. «Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris et circúmdabis tibi eos quasi sponsa».
     Quia ruínæ tuæ et solitúdines tuæ et terra evérsa: nunc angústa eris præ habitatóribus; et longe erunt, qui devorábant te.
     Adhuc dicent in áuribus tuis fílii orbitátis tuæ: «Angústus est mihi locus, fac spátium mihi, ut hábitem».
     Et dices in corde tuo: «Quis génuit mihi istos? Ego orbáta et non páriens, transmigráta et captíva; et istos quis enutrívit? Ecce ego relícta eram sola; et isti ubi erant?».
     Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce levábo ad gentes manum meam et ad pópulos exaltábo signum meum; et áfferent fílios tuos in ulnis, et fíliæ tuæ super úmeros portabúntur.
     Et erunt reges nutrícii tui et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus: non confundéntur, qui sperant in me».
     Numquid tollétur a forti præda aut, quod captum fúerit, a robústo salvári póterit?
     Quia hæc dicit Dóminus: «Equidem et captívus a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo, salvábitur; cum his, qui contendébant tecum, ego conténdam, et fílios tuos ego salvábo.
     Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto sánguine suo inebriabúntur; et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvátor tuus et redémptor tuus Fortis Iacob».
     Hæc dicit Dóminus: «Ubinam est liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? Aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimíssa est mater vestra».

RESPONSORIUM

Is 49, 15; cf. Ps 72, 10

R. Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? * Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.
V. Pater meus et mater mea dereliquérunt me, tu autem, Dómine, assumpsísti me. * Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Bedæ Venerábilis presbýteri in Lucam

(Lib. 1, 46-55: CCL 120, 37-39)

Magnificat

     Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
     Tanto, inquit, me Dóminus tamque inaudíto múnere sublimávit, quod non ullo linguæ offício explicári, sed ipso vix íntimi péctoris afféctu váleat comprehéndi, et ídeo totas ánimæ vires in agéndis gratiárum láudibus óffero, totum in contemplánda magnitúdine eius, cui non est finis, quicquid vivo, séntio, discérno, gratulánter impéndo, quia et eiúsdem Iesu, id est salutáris, spíritus meus ætérna divinitáte lætátur, cuius mea caro temporáli conceptióne fetátur.
     Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
     Ad inítium cárminis réspicit ubi dictum est: Magnificat ánima mea Dóminum. Sola quippe ánima illa, cui Dóminus magna fácere dignátur, dignis eum præcóniis magnificáre et ad consórtes eiúsdem voti ac propósiti potest cohortándo dícere: Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in ínvicem.
     Nam qui Dóminum, quem cognóvit, quantum in se est magnificáre et nomen eius sanctificáre contémpserit, mínimus vocábitur in regno cælórum. Sanctum autem nomen eius vocátur, quia singuláris cúlmine poténtiæ transcéndit omnem creatúram atque ab univérsis quæ fecit longe segregátur.
     Suscépit Israel púerum suum, memorátus misericórdiæ suæ.
     Pulchre púerum Dómini appéllat Israel, qui ab eo sit ad salvándum suscéptus, obœdiéntem vidélicet et húmilem, iuxta quod Osée dicit: Quia puer Israel, et diléxi eum.
     Nam qui contémnit humiliári, non potest útique salvári nec dícere cum Prophéta: Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. Quicúmque autem humiliáverit se sicut párvulus, hic est maior in regno cælórum.
     Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sǽcula.
     Semen Abrahæ non carnále sed spiritále signíficat, id est non eius tantum carne progénitos, sed sive in circumcisióne seu in præpútio fídei illíus vestígia secútos. Nam et ipse in præpútio pósitus crédidit, reputatúmque est ei ad iustítiam.
     Advéntus ergo Salvatóris Abrahæ est et sémini eius in sǽcula promíssus, hoc est fíliis promissiónis, quibus dícitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis secúndum promissiónem herédes.
     Bene autem vel Dómini vel Ioánnis exórtum matres prophetándo prævéniunt, ut sicut peccátum a muliéribus cœpit, ita étiam bona a muliéribus incípiant, et quæ per uníus deceptiónem périit, duábus certátim præconántibus mundo vita reddátur.

RESPONSORIUM

Lc 1, 48-50

R. Beátam me dicent omnes generatiónes: * Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
V. Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. * Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quǽsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)