Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Tempus nativitatis, hebd. II
Pro O.P.: B. Annæ ab Angelis Monteagudo, virginis, monialis, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Gundisalvi de Amaranto, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
audítas fáciet omnes laudes eius?
3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
et fáciunt iustítiam in omni témpore. –
4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
vísita nos in salutári tuo,
5 ut videámus bona electórum tuórum, †
ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
ut gloriémur cum hereditáte tua. –
6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
ut notam fáceret poténtiam suam. –
9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
et redémit eos de manu inimíci.
11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
unus ex eis non remánsit.
12 Et credidérunt verbis eius *
et cantavérunt laudem eius. –
13 Cito oblíti sunt óperum eius *
et non sustinuérunt consílium eius;
14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
et tentavérunt Deum in inaquóso.
15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
et misit saturitátem in ánimas eórum. –
16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
Aaron sanctum Dómini.
17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
et opéruit super congregatiónem Abíram.
18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
flamma combússit peccatóres. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
et adoravérunt scúlptile;
20 et mutavérunt glóriam suam *
in similitúdinem tauri comedéntis fenum.
21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
qui fecit magnália in Ægýpto,
22 mirabília in terra Cham, *
terribília in mari Rubro.
23 Et dixit quia dispérderet eos, *
nisi affuísset Móyses eléctus eius:
stetit in confractióne in conspéctu eius, *
ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –
24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
non credidérunt verbo eius.
25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
non exaudiérunt vocem Dómini.
26 Et elevávit manum suam super eos, *
ut prostérneret eos in desérto
27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
et dispérgeret eos in regiónibus.
28 Et adhæsérunt Beélphegor *
et comedérunt sacrifícia mortuórum;
29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
et irrúpit in eos ruína.
30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
et cessávit quassátio,
31 et reputátum est ei in iustítiam, *
in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –
32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
et vexátus est Móyses propter eos,
33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
et témere locútus est in lábiis suis. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
34 Non disperdidérunt gentes, *
quas dixit Dóminus illis.
35 Et commíxti sunt inter gentes *
et didicérunt ópera eórum.
36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
et factum est illis in scándalum. –
37 Et immolavérunt fílios suos *
et fílias suas dæmóniis.
38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
Et infécta est terra in sanguínibus, †
39 et contamináti sunt in opéribus suis *
et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –
40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
et abominátus est hereditátem suam
41 et trádidit eos in manus géntium, *
et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.
42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –
43 Sæpe liberávit eos; †
ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
et corruérunt in iniquitátibus suis.
44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
cum audívit clamórem eórum. –
45 Et memor fuit testaménti sui *
et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
46 Et dedit eos in miseratiónes *
in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.
47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
et cóngrega nos de natiónibus,
ut confiteámur nómini sancto tuo *
et gloriémur in laude tua. –
48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
a sǽculo et usque in sǽculum. *
Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Fílius Dei venit et dedit nobis sensum.
R.
Ut cognoscámus verum Deum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Utinam dirúmperes cælos et descénderes! A fácie tua montes deflúerent.
Sicut ignis succéndit sarménta, aquam ebullíre facit ignis, ut notum fácias nomen tuum inimícis tuis, a fácie tua gentes turbéntur,
cum féceris mirabília, quæ non sperabámus. Descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt. A sǽculo non audiérunt, neque aures
percepérunt; óculus non vidit Deum, absque te, qui operarétur pro sperántibus in eum.
Occúrris lætánti, faciénti iustítiam et his, qui in viis tuis recordántur tui. Ecce tu irátus es, et peccávimus; in ipsis a sǽculo
nos salvábimur. Et facti sumus ut immúndus omnes nos, et quasi pannus inquinátus univérsæ iustítiæ nostræ; et marcúimus quasi
fólium univérsi, et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos. Non est qui ínvocet nomen tuum, qui consúrgat et adhǽreat
tibi, quia abscondísti fáciem tuam a nobis et dissolvísti nos in manu iniquitátis nostræ.
Et nunc, Dómine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et ópera mánuum tuárum omnes nos. Ne irascáris, Dómine,
nimis et ne ultra memíneris iniquitátis; ecce, réspice: pópulus tuus omnes nos. Urbes sanctitátis tuæ factæ sunt in desértum, Sion
desérta facta est, Ierúsalem desoláta est. Domus sanctitátis nostræ et glóriæ nostræ, ubi laudavérunt te patres nostri, facta est
in exustiónem ignis, et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas. Numquid super his continébis te, Dómine, tacébis et afflíges nos veheménter?
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut
tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens
vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur
quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis,
non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ
libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis,
ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit,
et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo
tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos
rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse
cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et
regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beáti Gundisálvi mentem sancti tui nóminis amóre mirabíliter inflammásti, tibíque in solitúdine illi servíre tribuísti,
eius nobis interventióne concéde ut, eodem ducti spíritu, semper te cogitémus, et quæ tibi grata sunt, inflammáto stúdio
faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)