Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
SS. Timothei et Titi, episcoporum, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Si accéperit homo uxórem et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos eius propter áliquam fœditátem et
scrípserit libéllum repúdii dederítque in manu illíus et dimíserit eam de domo sua, cumque egréssa alteríus uxor
facta fúerit, et ille quoque óderit eam dederítque ei libéllum repúdii et dimíserit de domo sua, vel mórtuus fúerit,
non póterit prior marítus recípere eam in uxórem, quia pollúta est; hoc esset abominátio coram Dómino; ne peccáre
fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam.
Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis iniungétur públicæ, sed vacábit
liber dómui suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua.
Non accípies loco pígnoris molam vel superiórem lápidem molárem, quia ánimam suam appósuit tibi.
Si deprehénsus fúerit homo rápiens unum de frátribus suis de fíliis Israel et, véndito eo, accípiens prétium, interficiétur;
et áuferes malum de médio tui.
Obsérva diligénter, si incúrras plagam lepræ, quæcúmque docúerint vos sacerdótes levítici géneris; quod præcépi eis, impléte
sollícite. Meménto, quæ fécerit Dóminus Deus tuus Maríæ in via, cum egrederémini de Ægýpto.
Cum mútuam dabis próximo tuo rem áliquam, non ingrediéris domum eius, ut pignus áuferas, sed stabis foris, et ille tibi pignus
próferet, quod habúerit. Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus, sed statim reddes ei ad solis occásum, ut dórmiens
in vestiménto suo benedícat tibi, et hábeas iustítiam coram Dómino Deo tuo.
Non negábis mercédem indigéntis et páuperis ex frátribus tuis sive ádvenis, qui tecum morántur in terra intra portas tuas, sed
eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est et illud desíderat ánima sua; ne clamet contra te
ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum.
Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur.
Non pervértes iudícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum. Meménto quod servíeris in Ægýpto, et
erúerit te Dóminus Deus tuus inde; idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem. Quando messúeris ségetem in agro tuo et oblítus
manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas eum, sed ádvenam et pupíllum et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi
Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum. Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris,
ut cólligas, sed relínques ádvenæ, pupíllo ac víduæ. Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos, sed cedent
in usus ádvenæ, pupílli ac víduæ. Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto; et idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem.
Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint iúdices, quem iustum esse perspéxerint, illi iustítiæ palmam dabunt; quem
ímpium, condemnábunt impietátis. Sin autem iudex eum, qui peccávit, dignum víderit plagis, prostérnet et coram se fáciet verberári;
pro mensúra peccáti erit et plagárum modus, ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant, ne ultra percússus plagis multis
et fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus.
Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi
Coarctátus cárcere, Paulus habitábat cælum, ac libéntius vérbera excipiébat et vúlnera, quam álii bravía dirípiunt; et dolóres non minus quam
prǽmia diligébat, cum ipsos útique dolóres loco dúceret præmiórum; proptérea enim illos et grátiam nominábat. Quem sensum diligénter expénde.
Prǽmium certe erat dissólvi et esse cum Christo; permanére autem in carne, certámen; sed tamen propter Christi desidérium prǽmia differébat
cupiditáte certáminis, idque magis necessárium esse ducébat.
E regióne vero anáthema a Christo fíeri certámen erat et dolor, magis autem et supra certámen, supráque omnem dolórem. At vero esse cum Christo
erat prǽmium singuláre; Paulus tamen propter Christum illud máluit quam istud elígere.
Sed profécto dicat hic áliquis quóniam hæc ómnia propter Christum suávia esse dicébat. Hoc plane étiam ipse confíteor; quóniam quæ nobis sunt causa
tristítiæ, hæc illi pariébant máximam voluptátem. Et quid ego perícula ærumnásque commémoro? In mæróre enim máximo ille versabátur, propter quod
dicébat: Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?
Vos autem rogo ut non mirémini solum, verum étiam imitémini hoc tam clarum virtútis exémplum: sic namque potérimus coronárum eius esse partícipes.
Quod si áliquis nos dixísse mirátur, quia quicúmque habúerit Pauli mérita, éadem sit étiam habitúrus prǽmia, ipsum áudiat ita dicéntem: Certámen,
inquit, bonum certávi, cursum consummávi, fidem servávi; de cétero repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in die illa iustus
iudex; non solum autem mihi, sed et iis qui díligunt advéntum eius. Vides certe quómodo cunctos in eándem glóriæ communiónem vocet?
Quia ígitur ómnibus éadem coróna glóriæ propósita est, studeámus omnes fíeri digni illis bonis, quæ promíssa sunt.
Neque solum magnitúdinem atque eminéntiam in illo debémus consideráre virtútum et promptum illud ánimi eius atque robústum propósitum, per quod ad
tantam méruit grátiam perveníre; sed et natúræ societátem, per quam et nobis in cunctis ille partícipat: et sic étiam quæ valde sunt árdua, nobis
facília videbúntur et lévia, brevíque hoc témpore laborántes incorruptíbilem illam gestábimus atque immortálem corónam, grátia et misericórdia Dómini
nostri Iesu Christi, cui est glória et impérium nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátos Timótheum et Titum apostólicis virtútibus decorásti, utriúsque intercessióne concéde, ut, iuste et pie vivéntes
in hoc sǽculo, ad cæléstem mereámur pátriam perveníre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)