lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2015
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 12-17
Observantia voluntatis Dei

     Scribo vobis, filíoli: Remíssa sunt vobis peccáta propter nomen eius. Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adulescéntes: Vicístis Malígnum. Scripsi vobis, párvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scripsi vobis, adulescéntes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicístis Malígnum.
     Nolíte dilígere mundum neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo; quóniam omne, quod est in mundo, iactántia divitiárum et concupiscéntia oculórum et supérbia vitæ, non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 17. 15

R. Mundus transit et concupiscéntia eius; * qui facit voluntátem Dei, manet in ætérnum, allelúia.
V. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo. * Qui facit voluntátem Dei, manet in ætérnum, allelúia.
 

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 17 in psalmum Qui habitat, 4, 6: Opera omnia 4, 489-491)

Cum ipso sum in tribulatione

     Cum ipso sum in tribulatióne, ait Deus; et ego álium ínterim quam tribulatiónem requíram? Mihi adhærére Deo bonum est, non solum autem, sed et pónere in Dómino Deo spem meam, quia erípiam eum, inquit, et glorificábo eum.
     Cum ipso sum in tribulatióne. Delíciæ, inquit, meæ esse cum fíliis hóminum. Emmánuel, nobíscum Deus. Descéndit, ut prope sit his qui tribuláto sunt corde, ut nobíscum sit in tribulatióne nostra. Erit autem quando rapiémur in núbibus óbviam Christo in áera, et sic semper cum Dómino érimus, si tamen curémus ínterim eum habére nobíscum, ut sit comes viæ, qui pátriæ rédditor est futúrus, immo qui tunc pátria, modo sit via.
     Bonum mihi, Dómine, tribulári, dúmmodo ipse sis mecum, quam regnáre sine te, epulári sine te, sine te gloriári. Bonum mihi, Dómine, in tribulatióne magis amplécti te, in camíno habére te mecum, quam esse sine te vel in cælo, Quid enim mihi est in cælo, et a te quid vólui super terram? Aurum probat fornax, et viros iustos tentátio tribulatiónis. Ibi, ibi cum eis es, Dómine; ibi in tuo nómine congregátis médius astas, sicut olim cum tribus púeris.
     Quid trepidámus, quid cunctámur, quid refúgimus hunc camínum? Sævit ignis, sed Dóminus nobíscum est in tribulatióne. Si Deus nobíscum, quis contra nos? Nihilóminus quoque si ille éripit, quis est qui rápiat de manu eius? quis est qui de manu eius possit erúere? Postrémo, si ille gloríficat, quisnam álius inglórium fáciet? Si ille gloríficat, quis humiliábit?
     Longitúdine diérum replébo eum. Ac si maniféstius dicat: Scio quid desíderet, scio quid sítiat, quid sápiat ei. Non ei aurum vel argéntum sapit, non volúptas, non curiósitas, non dígnitas áliqua sæculáris. Omnia detriméntum facit, ómnia aspernátur et arbitrátur ut stércora. Exinanívit pénitus semetípsum, nec se ex his pátitur occupári, quibus novit se non posse repléri. Non ignórat ad cuius imáginem cónditus sit, cuius magnitúdinis capax sit, nec sústinet de módico créscere, ut de máximo minuátur.
     Itaque longitúdine diérum replébo eum, quem nisi lux vera refícere, nisi ætérna implére non potest; síquidem nec longitúrnitas illa términum, nec cláritas illa occásum, nec satíetas illa fastídium habet.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

 

ORATIO

Orémus:
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)