Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. IX
SS. Marcellini et Petri, martyrum, memoria ad libitum
Pro OP: Bb. Sadoc et sociorum, martyrum, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Dixit Iob: «Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. Quæ enim pars mea apud Deum désuper, et quæ heréditas apud Omnipoténtem in excélsis? Numquid non perdítio est iníquo et alienátio operántibus iniustítiam? Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, appéndat me in statéra iusta et sciat Deus integritátem meam. Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhǽsit mácula, seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. Si contémpsi subíre iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me, quid enim fáciam, cum surréxerit ad iudicándum Deus, et, cum quæsíerit, quid respondébo illi? Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in viscéribus unus? Si negávi, quod volébant, paupéribus et óculos víduæ languéscere feci; si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea, quia ab infántia mea educávi eum ut pater et de ventre matris meæ diréxi eam; si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem; si non benedixérunt mihi látera eius, et de velléribus óvium meárum calefáctus est; si levávi super pupíllum manum meam, cum vidérem in porta adiutórium mihi, úmerus meus a iunctúra sua cadat, et bráchium meum cum óssibus lacertórum confringátur, quia timor super me calámitas a Deo, et contra maiestátem eius nihil valérem! Quis mihi tríbuat auditórem? Ecce signum meum! Omnípotens respóndeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meæ, ut in úmero meo portem illum et álligem illum quasi corónam mihi. Númerum gráduum meórum pronuntiábo illi et quasi príncipem adíbo eum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium
Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit,
sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur;
patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si
abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut
abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit:
Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga
Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo
fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia,
dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne
profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)