lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 iunius 2015
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis, memoria



AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

24,1-7.13-28
Fœdus renovatur in terra promissionis

     In diébus illis: Congregávit Iósue omnes tribus Israel in Sichem et vocávit maióres natu ac príncipes et iúdices et præféctos, steterúntque in conspéctu Dei; et ad totum pópulum sic locútus est:
     «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Abraham et Nachor servierúntque diis aliénis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotámiæ fínibus et addúxi eum per totam terram Chánaan multiplicavíque semen eius. Et dedi ei Isaac illíque rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidéndum, Iacob vero et fílii eius descendérunt in Ægýptum. Misíque Móysen et Aaron et percússi Ægýptum signis, quæ feci in médio eius, et póstea edúxi vos. Eduxíque patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare. Persecutíque sunt Ægýptii patres vestros, cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. Clamavérunt autem ad Dóminum, qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios et addúxit super eos mare et opéruit illos. Vidérunt óculi vestri, quæ in Ægýpto fécerim; et habitástis in solitúdine multo témpore.
     Dedíque vobis terram, de qua non laborástis, et urbes, quas non ædificástis, et habitátis in eis, víneas et olivéta, quæ non plantástis, et manducátis ex eis. Nunc ergo timéte Dóminum et servíte ei perfécto corde atque veríssimo; et auférte deos, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. Sin autem malum vobis vidétur, ut Dómino serviátis, elígite vobis hódie, cui servíre vultis, utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorræórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino».
     Respondítque pópulus et ait: «Absit a nobis, ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis. Dóminus Deus noster ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis; fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia et custodívit nos in omni via, per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis, per quos transívimus; et eiécit univérsas gentes, Amorrǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus: serviémus ígitur étiam nos Dómino, quia ipse est Deus noster».
     Dixítque Iósue ad pópulum: «Non potéritis servíre Dómino. Deus enim sanctus et Deus æmulátor est, nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis. Si dimiséritis Dóminum et serviéritis diis aliénis, convértet se et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona». Dixítque pópulus ad Iósue: «Nequáquam, sed Dómino serviémus». Et Iósue ad pópulum: «Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegéritis vobis Dóminum, ut serviátis ei». Responderúntque: «Testes». «Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri et inclináte corda vestra ad Dóminum Deum Israel». Dixítque pópulus ad Iósue: «Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius».
     Percússit ígitur Iósue in die illo fœdus pópulo et propósuit ei præcépta atque iudícia in Sichem. Scripsítque verba hæc in volúmine Legis Dei; et tulit lápidem pergrándem posuítque eum ibi subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini, et dixit ad omnem pópulum: «En lapis iste erit advérsus vos in testimónium quia audívit ómnia verba Dómini, quæ locútus est inter nos, ne forte póstea negáre velítis et mentíri Dómino Deo vestro». Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam.

RESPONSORIUM

Ios 24, 16. 24; 1 Cor 8, 5. 6a

R. Absit a nobis ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis: * Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius.
V. Et si sunt qui dicántur dii, sive in cælo sive in terra, nobis tamen unus Deus. * Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Lauréntii Iustiniáni epíscopi

(Sermo 8, in festo Purificationis B.M.V.; Opera 2, Venetiis 1751, 38-39)

Maria conservabat omnia in corde suo

     Conferénte secum María de ómnibus quæ legéndo, audiéndo, vidéndo cognóverat, o quantum crescébat in fide, augebátur méritis, sapiéntia illustrabátur magis magísque caritátis cremabátur incéndio! Ex redivíva síquidem sacramentórum cæléstium reseratióne promóta, complebátur lætítia, Spíritu fecundabátur nímium, dirigebátur in Deum, et húmilis custodiebátur in se. Tales prorsus divínæ grátiæ sunt proféctus, ut de imis élevent ad summa, et de claritáte in claritátem transfórment. Beáta plane mens Vírginis, quæ, per inhabitántem Spíritum ac magistérium, Verbi Dei semper in ómnibus parébat império. Non sensu próprio, non suo ducebátur arbítrio; sed quod intus sapiéntia innuébat ad fidem, foris hoc córporis ministério peragébat. Decébat útique divínam Sapiéntiam, quæ sibi ad habitándum domum ædificábat Ecclésiæ, ut de legis custódia, de purificatióne mentis, de humilitátis norma, et de spiritáli oblatióne, Maríæ sanctíssimæ médio uterétur.
     Ipsam tu, o fidélis ánima, imitáre. Ut enim spiritáliter purificéris et a delictórum váleas emundári contágiis, in templum cordis tui ingrédere. Ibi afféctum in cunctis quæ ágimus Deus pótius atténdit, quam opus. Quámobrem, sive per contemplatiónis stúdium mente excédimus Deo atque vacámus, seu per virtútum increménta et commendabílium negotiórum ópera próximis nostris sóbrii esse satágimus, id táliter perficiámus, ut tantum Christi cáritas úrgeat nos. Hæc plane est spiritális purificatiónis accépta oblátio, quæ non in manufácto, sed in cordis persólvitur templo, in quod Dóminus Christus gratánter ingréditur.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 42

R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio * quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V. Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, eiúsdem Vírginis intercessióne, tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)