lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iulius 2015
Per OP: B. Benedicti XI, papæ, pro commemoratione


Nicolaus Boccasini, Tarvisii, in Italia anno 1240 ex humili lotaria natus, humilis « benignus et mitis, iurgia oderat et pacem amabat », ad se civium fratrumque animos trahens, fidelitate quoque ac fortitudine præclarus. Provinciam Lombardiæ rexit ac postea Ordinem (1296), «magnus communitatis amator atque sectator ». A papa Bonifacio VIII creatus cardinalis (1298) apud illum erat cum Nogaret emissarius regis Philippi IV Pontificem iniuria læsit.

Paulo post, Bonifacius VIII obiit ac Nicolaus, illi in Pontificatu succedens, nomen cepit Benedicti XI. Pontificatus sui tempore (22 octobris 1303 - 7 iulii 1304) operam dedit ad pacem restaurandam in Britannia et in Germania et ad reconciliationem Galliae cum Sancta Sede procurandam. Fratres Mendicantes paterna benignitate iuvit. Perusiae sancte obiit die 7 iulii anno 1304. Cultum ei ab immemorabili praestitum die 24 aprilis 1736 Clemens XII confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

18, 6-17.24 – 19, 5
Mors Absalom et luctus David

     In diébus illis: Egréssus est pópulus in campum contra Israel, et factum est prœlium in saltu Ephraim. Et cæsus est ibi pópulus Israel ab exércitu David; factáque est ibi plaga magna in die illa vigínti mílium hóminum. Fuit autem ibi prœlium dispérsum super fáciem omnis terræ; et multo plures erant, quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi, quos voráverat gládius in die illa.
     Accidit autem, ut occúrreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput eius quércui, et mansit suspénsus inter cælum et terram; mulus, cui inséderat, pertransívit. Vidit autem hoc quispiam et nuntiávit Ioab dicens: «Vidi Absalom pendére de quercu».
     Et ait Ioab viro, qui nuntiáverat ei: «Si vidísti, quare non confodísti eum in terra? Ego vero dedíssem tibi decem argénti siclos et unum bálteum». Qui dixit ad Ioab: «Et si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis. Audiéntibus enim nobis, præcépit rex tibi et Abísai et Ethái dicens: “Custodíte, quisquis sit, púerum Absalom!”. Sed et si fecíssem contra ánimam meam infidéliter, nequáquam hoc regem latére potuísset, et tu stares ex advérso». Et ait Ioab: «Non ita præstolábor coram te». Tulit ergo tres lánceas in manu sua et infíxit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitáret hærens in quercu; et cucurrérunt decem iúvenes armígeri Ioab et percutiéntes interfecérunt eum.
     Cécinit autem Ioab búcina, et déstitit pópulus pérsequi fugiéntem Israel, quia Ioab retínuit pópulum. Et tulérunt Absalom et proiecérunt eum in saltu in fóveam grandem et erexérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernácula sua.
     David autem sedébat inter duas portas; speculátor vero, qui íerat in solárium portæ super murum, élevans óculos vidit hóminem curréntem solum et exclámans indicávit regi. Dixítque rex: «Si solus est, bonus est núntius in ore eius». Properánte autem illo et accedénte própius, vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et clamávit speculátor ad ianitórem: «Appáret mihi homo currens solus». Dixítque rex: «Et iste bonus est núntius». Speculátor autem: «Contémplor, ait, cursum prióris quasi cursum Achímaas fílii Sadoc». Et ait rex: «Vir bonus est et núntium portans bonum venit».
     Clamans autem Achímaas dixit ad regem: «Pax!». Et adórans regem pronus in terram ait: «Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines, qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem!». Et ait rex: «Estne pax púero Absalom?». Dixítque Achímaas: «Vidi tumúltum magnum, cum mítteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed néscio quid fúerit». Ad quem rex: «Recéde, ait, et sta illic». Cumque ille recessísset et staret, appáruit Æthiops et véniens ait: «Bonum appórto núntium, dómine mi rex; iudicávit enim pro te Dóminus hódie salvans te de manu ómnium, qui surrexérunt contra te». Dixit autem rex ad Æthíopem: «Estne pax púero Absalom?». Cui respóndens Æthiops: «Fiant, inquit, sicut puer inimíci dómini mei regis et univérsi, qui consurrexérunt advérsus eum in malum!».
     Contrémuit ítaque rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tríbuat, ut ego móriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!».
     Nuntiátum est autem Ioab quod rex fleret et lugéret fílium suum. Et versa est victória in die illa in luctum omni pópulo; audívit enim pópulus in die illa dici: «Dolet rex super fílio suo». Et furtim ingréssus est pópulus in die illa civitátem, quómodo revérti solet pópulus confúsus, cum fugit de prœlio. Porro rex opéruit vultum suum et clamábat voce magna: «Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!».

RESPONSORIUM

Ps 54 (55), 13a. 14a. 15a; cf. 40 (41), 10b; 2 Sam 19, 1

R. Si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique; * Tu vero, homo coæquális meus, qui simul habúimus dulce consórtium, levavísti contra me calcáneum.
V. Contrémuit rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi!». * Tu vero, homo coæquális meus, qui simul habúimus dulce consórtium, levavísti contra me calcáneum.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 32, 29: CCL 38, 272-273)

Qui foris sunt, velint nolint, fratres nostri sunt

     Fratres, ad hanc máxime exhortámur vos caritátem, non solum in vos ipsos, sed in eos étiam qui foris sunt, sive adhuc pagáni, nondum credéntes in Christum, sive divísi a nobis, nobíscum caput confiténtes et a córpore separáti. Doleámus illos, fratres, tamquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse désinent fratres nostri, si desíerint dícere Pater noster.
     Dixit de quibúsdam Prophéta: His qui dicunt vobis: Non estis fratres nostri, dícite: Fratres nostri estis. Circumspícite de quibus hoc dícere potúerit: numquid de pagánis? Non, neque enim dícimus eos fratres nostros secúndum Scriptúras et ecclesiásticum loquéndi morem. Numquid de Iudǽis, qui in Christum non credidérunt?
     Légite Apóstolum et vidéte quia «fratres» quando dicit Apóstolus sine áliquo additaménto, non vult intéllegi nisi christiános: Tu autem quid iúdicas fratrem tuum, aut tu quid spernis fratrem tuum? Et álio loco, Vos, inquit, iniquitátem fácitis et fraudátis, et hoc frátribus.
     Isti ergo qui dicunt: «Non estis fratres nostri», pagános nos dicunt. ídeo enim et rebaptizáre nos volunt, dicéntes nos non habére quod dant. Unde cónsequens est error ipsórum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit Prophéta: Vos dícite illis: Fratres nostri estis, nisi quia non in eis agnóscimus quod non repétimus? Illi ergo non agnoscéndo baptísmum nostrum, negant nos esse fratres; nos autem non repeténdo ipsórum, sed agnoscéndo nostrum, dícimus eis: Fratres nostri estis.
     Dicant illi: «Quid nos Quǽritis, quid nos vultis?». Respondeámus: Fratres nostri estis. Dicant: «Ite a nobis, non vobíscum habémus ratiónem». Nos prorsus vobíscum ratiónem habémus: unum Christum confitémur, in uno córpore, sub uno cápite esse debémus.
     Adiurámus ergo vos, fratres, per ipsa víscera caritátis, cuius lacte nutrímur, cuius pane solidámur, per Christum Dóminum nostrum, per mansuetúdinem eius, adiurámus vos (tempus est enim ut impendámus in eos magnam caritátem, abundántem misericórdiam in deprecándo Deum pro illis, ut aliquándo det illis sensum sóbrium, ut resipíscant et vídeant se, quia non habent omníno quod dicant contra veritátem: non eis remánsit nisi sola infírmitas animositátis, quæ tanto est languídior, quanto se maióres vires habére exístimat) pro infírmis, pro carnáliter sapiéntibus, pro animálibus et carnálibus, tamen pro frátribus nostris, éadem sacraménta celebrántibus, etsi non nobíscum, éadem tamen; unum Amen respondéntibus, etsi non nobíscum, unum tamen; medúllas caritátis vestræ fundátis Deo pro eis.

RESPONSORIUM

Eph 4, 1. 3. 4

R. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis; * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui magno fraternitátis amóre tuíque gregis suprémo servítio, Beátum Benedíctum papam præclárum effecísti, concéde ut eius intercessióne in fratérna semper simus conversatióne fervéntes, et in Ecclésiæ famulátu unanímiter constántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)