lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 iulius 2015
S. Ignatii de Loyola, presbyteri, memoria


Natus est anno 1491 Loyolæ in Cantabria; in aula regia et in militia vitam egit; postea ad Deum conversus, Lutetiæ Parisiorum studia theologica complevit et primos socios sibi adscivit, quos postea Romæ in Societatem constituit. Fructuosum exercuit apostolatum et opera conscribendo et discipulos instituendo, qui de Ecclesiæ instauratione optime meriti sunt. Mortuus est Romæ anno 1556.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

Ex Actis a Ludovíco Consálvo ex ore sancti Ignátii excéptis

(Cap. 1, 5-9: Acta Sanctorum Iulii, 7 [1868], 647)

Probate spiritus si ex Deo sint

     Cum esset inánium librórum mendaciúmque lectióni deditíssimus, qui sunt de egrégiis illústrium virórum gestis inscrípti; ubi se incólumem sensit, Ignátius nonnúllos ex iis, falléndi témporis grátia, sibi dari popóscit. At in ea domo nullus eius géneris liber invéntus est; quare illi is datus fuit, cui «Vita Christi» est títulus, et alter, qui «Flos sanctórum» inscríbitur, atque hi pátria lingua.
     Horum ígitur lectióne frequénti afféctum sibi nonnúllum comparávit erga res eas, quæ illic scriptæ habebántur. Nonnúmquam étiam ab horum lectióne ánimum ad eas res cogitándas transferébat, quas superióri témpore légerat; nonnúmquam ad inánia illa ánimi sensa, quæ ante cogitáre erat sólitus, multáque huiúsmodi, prout illi sese obtulíssent.
     Aderat ínterim divína misericórdia, quæ ex lectióne recénti his cogitatiónibus álias subiciébat. Cum enim vitam Christi Dómini nostri ac sanctórum légeret, tum apud se cogitábat, secúmque ita colligébat: «Quid si ego hoc ágerem, quod fecit beátus Francíscus? quid si hoc, quod beátus Domínicus?». Atque ita multa ánimo tractábat. Perstábant autem hæ cogitatiónes satis diu, ac deínde, rebus áliis interpósitis, inánia illa et sæculária succedébant, quæ et ipsa longo témporis spátio protrahebántur. Diu ista cogitatiónum succéssio illum detínuit.
     Sed in his cogitatiónibus hoc discrímen erat, quod, cum sæculáribus inténderet, magna voluptáte capiebátur; at ubi fessus destitísset, mæstum se atque áridum sentiébat; cum vero de rigóribus sectándis, quibus usos viros sanctos animadvertébat, cogitáret, non tunc solum cum ea ánimo versábat, voluptátem ánimo capiébat, sed ubi deposuísset, lætum se inveniébat. Ipse tamen discrímen hoc nec animadvertébat, nec æstimábat, donec apértis quodam die mentis eius óculis, mirári cœpit discrímen hoc, ipsa rei experiéntia intéllegens, ex uno cogitatiónum génere sibi mæstítiam, ex áltero lætítiam relínqui. Atque hæc prima fuit ratiocinátio, quam de rebus divínis colligábat. Post autem, cum in spiritália exercítia fuísset ingréssus, hinc primum illustrári cœpit ad intellegéndum quod de spirítuum diversitáte suos dócuit.

RESPONSORIUM

1 Petr 4, 11. 8a

R. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte quam largítur Deus, * Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.
V. Ante ómnia mútuam caritátem contínuam habéntes, * Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, ad maiórem tui nóminis glóriam propagándam, beátum Ignátium in Ecclésia tua suscitásti, concéde, ut, eius auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)