lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 augustus 2015
Pro O.P.: B. Ioannis de Salerno, presbyteri, pro commemoratione

E nobili Normannorum stirpe Salerni anno 1190 ortum habuit et anno 1219 iam sacerdotio et doctoratu auctus, prædicatione B. Reginaldi permotus Ordinem est ingressus. Eodem anno a S. Patre Dominico præfectus fuit fratribus ad conventum instituendum Florentiam missis. Multum pro tuenda fide catholica adlaboravit ac Florentiæ obdormivit in Domino anno 1242. Pius VI die 2 aprilis 1783 eius cultum confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

4,1- 7
Gentes ascendunt ad montem Domini

     Hæc dicit Dóminus: «Et erit in novíssimis diébus: Erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium et sublímis super colles; et fluent ad eum pópuli, et properábunt gentes multæ et dicent: “Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob, et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis eius”. Quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Et iudicábit inter pópulos multos et decérnet géntibus fórtibus usque in longínquum; et concídent gládios suos in vómeres et hastas suas in falces; non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. Et sedébit unusquísque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat; quia os Dómini exercítuum locútum est. Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri in ætérnum et ultra. “In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam, quam eiéceram, cólligam et, quam afflíxeram; et ponam claudicántem in relíquias et eam, quæ laboráverat, in gentem robústam”. Et regnábit Dóminus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in ætérnum».

RESPONSORIUM

Mic 4, 2b; Io 4, 25

R. Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
V. Messías venit, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.

LECTIO ALTERA

Ex Actis Procéssus Beatificatiónis

(cf. SCCS, Offic. Hist. 358, Positio super martyrio et fama martyrii, Romæ 1992, pp. 146.447)

Par ses ères il accélérait la régénération de l’Église

     Rien ne nous consolait dans nos afflictions, rien ne nous fortifiait dans nos épreuves comme la pensée de Jésus régnant dans les cieux, et attentif du haut de son trône à nos combats; lui qui avant nous et pour nous avait été garotté, battu de verges, souffleté, couvert de crachats, couronné d’épines, vêtu d’une robe d’insensé, abreuvé de fiel et de vinaigre, cloué sur une croix, au pied de laquelle ses ennemis l’insultaient et le maudissaient. Cette vue spirituelle de notre Rédempteur faisait couler une douceur ineffable dans nos coeurs; nous n’apercevions alors ce qui nous entourait, que comme des motifs d’une joie très solide. Nous souffrions non seulement avec paix, mais avec goût, et nous mourions avec délices.
     Nos disgrâces et nos calamités furent, dans plusieurs, le prix de la vertu. Ceux en qui la déportation fut le prix des bonnes oeuvres, étaient ces respectables prêtres honorés du sacerdoce depuis si longtemps et dont la vie, depuis ce moment, avait été toute sacrifiée au bien des âmes et la gloire de Jésus-Christ et de son Église.
     Les discours enflammés du père Thomas [Rehm] ranimaient la confiance dans les âmes les plus affaissées sous le poids de l’infortune. Il espérait tellement de la bonté divine que, malgré la rigueur de ses châtiments, elle n’abandonnerait pas l’Église de France, qu’il croyait chaque instant toucher aumoment de sa délivrance et de sa régénération. Il tâchait, il est vrai, de l’accélérer par des prières ferventes. qui faisait sa plus ordinaire occupation. Le père Thomas jouissait, parmi les prêtres de son département, de la réputation d’un saint; et jamais nous ne vîmes rien en lui qui ne justifiât cette honorable qualification: il était surtout extrêmement dévoué la Sainte Vierge, et avait en elle une confiance vraiment filiale. La vertu angélique de ce religieux l’empêchait, en quelque sorte, de sentir les maux dont il était accablé, ainsi que ses confrères: et il les entretenait de Dieu avec une paix et un ravissement qui charmaient leurs peines.

RESPONSORIUM

Gal 6, 14; Hab 3, 18

R. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, * per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
V. Ego autem in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo salvatóre meo. * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in fídei increméntum, verbi tui præcónem Beátum Ioánnem exímium effecísti, eius nobis intercessióne largíre, ut quod corde crédimus ad iustítiam, ore ad salútem confiteámur.Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)