lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 augustus 2015
S. Bernardi, abbatis et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est anno 1090 prope Divionem (Dijon) in Gallia. Pie educatus anno 1111 monachis Cistercensibus se adiunxit, et paulo post abbas monasterii Clarævallis electus, sodales actione et exemplo ad virtutes excolendas egregie direxit. Propter schismata in Ecclésia exorta, Europam peragravit ad pacem restituendam et unitatem. Multa scripsit ad theologiam et rem asceticam pertinentia. Mortuus est anno 1153.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

11, 1-16
Radix Iesse. Reditus residui populi Dei

     Hæc dicit Dóminus: «Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet; sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ, et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
     Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítula et ursus pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas. Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia Dómini, sicut aquæ mare opériunt.
     In die illa radix Iesse stat in signum populórum; ipsam gentes requírent, et erit sedes eius gloriósa. Et erit in die illa: rursus exténdet Dóminus manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relíctum erit ab Assýria et ab Ægýpto et a Patros et ab Æthiópia et ab Elam et a Sénnaar et ab Emath et ab ínsulis maris; et levábit signum in natiónes et congregábit prófugos Israel et dispérsos Iudæ cólliget a quáttuor plagis terræ.
     Et auferétur zelus Ephraim, et hostes Iudæ abscindéntur; Ephraim non æmulábitur Iudam, et Iudas non pugnábit contra Ephraim. Et volábunt in úmeros Philísthim ad mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; in Edom et Moab exténdent manus suas, et filii Ammon obœdient eis.
     Et exsiccábit Dóminus linguam maris Ægýpti et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui et percútiet illud in septem rivos, ita ut transíre fáciat eos calceátos. Et erit via resíduo pópulo meo, qui relinquétur ab Assýria, sicut fuit Israéli in die illa, qua ascéndit de terra Ægýpti».

RESPONSORIUM

Is 55, 12; 11, 6

R. In lætítia egrediémini et in pace deducémini: * Montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.
V. Erit via resíduo pópulo meo, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti: * Montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum

(Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)

Amo quia amo, amo ut amem

     Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
     Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?
     Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
     Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

RESPONSORIUM

Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9

R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te!
V. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. * Quam abscondísti timéntibus te!

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)