Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXIII
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
V.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De libro Hábacuc prophétæ
Divítiæ decípiunt virum supérbum, et non pervéniet ad finem; qui dilátat quasi inférnus fauces suas et ipse quasi mors et
non adimplétur: et cóngregat ad se omnes gentes et coacérvat ad se omnes pópulos. Numquid non omnes isti super eum parábolam
sument et loquélam ænígmatum, dicéntes: «Væ ei, qui multíplicat non sua — úsquequo? — et aggrávat pígnora super se!». Numquid
non repénte consúrgent, qui mórdeant te, et evigilábunt agitántes te, et eris in rapínam eis? Quia tu spoliásti gentes multas,
spoliábunt te omnes, qui réliqui fúerint de pópulis; propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium
habitántium in eis. Væ, qui cóngregat lucrum iniústum in malum dómui suæ, ut ponat in excélso nidum suum et salvet se de manu
mali! Consílium cepísti in confusiónem dómui tuæ, concidéndi pópulos multos, et peccásti in ánimam tuam. Quia lapis de paríete
clamábit, et trabes de contignatióne respondébit ei.
Væ, qui ædíficat civitátem in sanguínibus et condit urbem in iniquitáte! Numquid non hæc a Dómino sunt exercítuum, ut labórent
pópuli pro igne, et gentes in vácuum fatigéntur? Quia replébitur terra cognitióne glóriæ Dómini, sicut aquæ opériunt mare. Væ,
qui potum dat amíco suo, mittens venénum suum et inébrians eum, ut aspíciat nuditátem eius! Repléris ignomínia pro glória; bibe
tu quoque et denudáre! Transíbit ad te calix déxteræ Dómini, et véniet ignomínia super glóriam tuam. Quia vástitas Líbani opériet
te, et miséria animálium deterrébit te propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium habitántium in eis.
Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile et oráculum mendax? Quia sperávit in figménto fictor eius, ut
fáceret simulácra muta. Væ, qui dicit ligno: «Expergíscere!», «Surge!» lápidi tacénti! Numquid ipse docére póterit? Ecce iste
coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus eius. Dóminus autem in templo sancto suo; síleat a fácie eius omnis terra.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri
Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti.
Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam
álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto
solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo
erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.
Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios
manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios
ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ
contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas
omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus,
suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!
Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius
sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis
eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.
Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus
nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque
mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt,
declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem
in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis
intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)