lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 september 2015
S. Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est anno 1542 in urbe Montis Politiani (Montepulciano) in Tuscia. Societatem Iesu ingressus Romæ et sacerdotio insignitus, præclaras habuit disputationes ad fidem catholicam tuendam, et theologiam docuit in Collegio Romano. Inter cardinales electus et episcopus Capuanus nominatus, apud Romanas Congregationes multas quæstiones illis temporibus propositas enodavit. Mortuus est Romæ anno 1621.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

12, 1-16
Actione symbolica transmigratio populi adumbratur

     In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas, qui óculos habent ad vidéndum et non vident, et aures ad audiéndum et non áudiunt, quia domus exásperans est. Tu ergo, fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis et transmigrábis per diem coram eis; transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est. Et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum; tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans. Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem et éfferes per eum; in conspéctu eórum in úmeris portábis, in calígine éfferes: fáciem tuam velábis et non vidébis terram, quia porténtum dedi te dómui Israel».
     Feci ergo, sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem et véspere perfódi mihi paríetem manu; et in calígine éxtuli in úmeris portans in conspéctu eórum.
     Et factus est sermo Dómini ad me mane dicens: «Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Israel, domus exásperans: “Quid tu facis?”. Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierúsalem, et super omnem domum Israel, quæ est in médio eius. Dic: Ego porténtum vestrum. Quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt. Et dux, qui est in médio eórum, in úmeris portábit, in calígine, et egrediétur; paríetem perfódient, ut tránsitus fiat per eum; fáciem suam opériet, ut non vídeat óculo terram. Et exténdam rete meum super illum, et capiétur in tendícula mea; et addúcam eum in Babylónem in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit ibíque moriétur. Et omnes, qui circa eum sunt, præsídium eius et ágmina eius, dispérgam in omnem ventum; et gládium evaginábo post eos. Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris. Et relínquam ex eis viros paucos a gládio et fame et pestiléntia, ut narrent ómnia scélera eórum in géntibus, ad quas ingrediéntur, et scient quia ego Dóminus».

RESPONSORIUM

Ez 12, 15; Ps 88 (89), 31. 33a

R. Quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris, * Scient quia ego Dóminus.
V. Si derelíquerint legem meam, et in iudíciis meis non ambuláverint, visitábo in virga delíctum eórum. *Scient quia ego Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Robérti Bellarmíno De ascensióne mentis in Deum

(Grad. I: Opera omnia 6, edit. 1862, 214)

Inclina cor meum in testimonia tua

     O Dómine suávis et mitis et multæ misericórdiæ, quis non toto corde sérviat tibi, si dulcédinem patérni domínii tui, vel módicum degustáre incípiat? Quid iubes, Dómine, servis tuis? Tóllite, inquis, iugum meum super vos. Et quale est iugum tuum? Iugum, inquis, meum suáve est et onus meum leve. Quis non libentíssime ferat iugum quod non premit, sed fovet, et onus quod non gravat, sed réficit? Mérito ígitur addidísti: et inveniétis réquiem animábus vestris. Et quod est iugum tuum quod non fatígat, sed réquiem affert? Nempe mandátum illud primum et máximum: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim facílius, suávius, dúlcius, quam dilígere bonitátem et pulchritúdinem et amórem, quod totum es tu, Dómine Deus meus?
     Etiámne prǽmium pollicéris custodiéntibus mandáta desiderabília super aurum multum et dulcióra super mellis favum? Ita omníno prǽmium, et prǽmium amplíssimum pollicéris, dicénte Apóstolo tuo Iacóbo: Corónam vitæ præparávit Dóminus diligéntibus se. Et quid est coróna vitæ? Nempe maius bonum, quam vel cogitáre vel desideráre possímus; sic enim lóquitur beátus Paulus ex Isaía: Oculus non vidit, auris non audívit, in cor hóminis non ascéndit quæ præparávit Deus his qui díligunt illum.
     Vere ígitur in custodiéndis mandátis tuis est retribútio multa. Nec solum mandátum illud primum et máximum útile est hómini obœdiénti, non Deo iubénti; sed étiam cétera mandáta Dei, obœdiéntem perfíciunt, ornant, erúdiunt, illústrant, bonum dénique ac beátum reddunt. Quare si sapis, intéllege te ad glóriam Dei et salútem tuam ætérnam esse creátum, hunc esse finem tuum, hoc centrum ánimæ tuæ, hunc thesáurum cordis tui. Ad hunc finem si pervéneris beátus eris, si ab illo excíderis miser eris.
     Proínde illud tibi vere bonum exístimes, quod ad finem tuum perdúcit; illud vere malum, quod a fine te facit excídere. Próspera et advérsa, opes et inópia, sánitas et ægrotátio, honóres et ignomíniæ, vita et mors, apud sapiéntem nec per se expeténda, nec per se fugiénda sunt. Sed si cónferunt ad glóriam Dei et sempitérnam felicitátem tuam, bona sunt et expeténda, si eándem impédiunt, mala sunt et fugiénda.

RESPONSORIUM

Mal 2, 7; Tit 1, 7a. 9b

R. Lábia sacerdótis custódiunt sciéntiam, et legem requírunt ex ore eius; * quia ángelus Dómini exercítuum est.
V. Opórtet epíscopum esse sicut Dei dispensatórem, ut potens sit exhortári in doctrína sana. * Quia ángelus Dómini exercítuum est.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, ad tuæ fidem Ecclésiæ vindicándam, beátum Robértum epíscopum mira eruditióne et virtúte decorásti, eius intercessióne concéde, ut pópulus tuus eiúsdem fídei semper integritáte lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)