lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 september 2015
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

18, 1-13. 20-32
Unusquisque pro actibus suis retributionem accipiet

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Quid est vobis quod vulgo dícitis provérbium istud in terra Israel dicéntes: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt”?
     Vivo ego, dicit Dóminus Deus, non dicétis ultra hoc provérbium in Israel. Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est; ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur.
     Et vir, si fúerit iustus et fécerit iudícium et iustítiam, in móntibus non coméderit et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israel et uxórem próximi sui non violáverit et ad mulíerem menstruátam non accésserit et hóminem non afflíxerit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit, panem suum esuriénti déderit et nudum operúerit vestiménto, ad usúram non commodáverit et fenus non accéperit, ab iniquitáte avérterit manum suam, iudícium verum fécerit inter virum et virum, in præcéptis meis ambuláverit et iudícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem, hic iustus est, vita vivet, ait Dóminus Deus.
     Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem et faciéntem unum de istis, cum ipse hæc ómnia non fécerit, et étiam in móntibus comedéntem et uxórem próximi sui polluéntem, egénum et páuperem affligéntem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem, ad usúram dantem et fenus accipiéntem, numquid vivet? Non vivet. Cum univérsa detestánda hæc fécerit, morte moriétur; sanguis eius in ipso erit.
     ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur; fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. Iustítia iusti super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum.
     Si autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit univérsa præcépta mea et fécerit iudícium et iustítiam, vita vivet, non moriétur. Omnes iniquitátes eius, quas operátus est, non memorabúntur ei; in iustítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
     Si autem avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes iustítiæ eius, quas fécerat, non recordabúntur; in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: “Non est æqua via Dómini”. Audíte ergo, domus Israel: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem, moriétur; in iniustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit iudícium et iustítiam, ipse ánimam suam vivificábit; consíderans enim et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, non moriétur. Et dicunt domus Israel: “Non est æqua via Dómini”. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ?
     Idcírco unumquémque iuxta vias suas iudicábo, domus Israel, ait Dóminus Deus. Convertímini et ágite pæniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in scándalum iniquitátis. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum et spíritum novum. Et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus. Revertímini et vívite».

RESPONSORIUM

Ier 31, 29; Ez 18, 20a. 30a. 20b

R. Non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt; *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.
V. Unumquémque iuxta vias suas iudicábo, fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 340, 1: PL 38, 1483-1484)

Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus

     Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.
     Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum, hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.
     Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.

RESPONSORIUM

Sap 10, 10a

R. Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, * qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)