Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
SS. Ioannis de Brebeuf et Isaac Jogues, presbytorum, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
S. Pauli a Cruce, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Agnetis a Iesu Galand, virginis, monialis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
De libro Esther
In diébus illis: Rex Asuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium eius super omnes príncipes,
quos habébat. Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat
rex pro illo. Solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum. Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant:
«Cur non obsérvas mandátum regis?». Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum
perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Iudǽum.
Cumque Aman experiménto probásset quod Mardochǽus non sibi flécteret genu, nec se adoráret, irátus est valde et pro níhilo duxit in
unum Mardochǽum míttere manus suas — audíerat enim quod esset gentis Iudǽæ — magísque vóluit omnem Iudæórum, qui erant in regno Asuéri,
pérdere natiónem.
Mense primo, cuius vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Asuéri, missa est in urnam sors, quæ dícitur Phur, coram Aman, quo die et
quo mense gens Iudæórum debéret intérfici; et exívit dies tértia décima mensis duodécimi, qui vocátur Adar. Dixítque Aman regi Asuéro:
«Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, segregátus inter pópulos alienísque utens légibus, quas céteri non cognóscunt,
ínsuper et regis scita contémnens; non éxpedit regi, ut det illis réquiem. Si tibi placet, scriptis decérne, ut péreat, et decem
mília talentórum argénti appéndam arcáriis gazæ tuæ». Tulit ergo rex ánulum, quo utebátur, de manu sua et dedit eum Aman fílio
Amadáthi de progénie Agag, hosti Iudæórum. Dixítque ad eum: «Argéntum, quod pollicéris, tuum sit; de pópulo age, quod tibi placet».
Vocatíque sunt scribæ regis mense primo, tértia décima die eius, et scriptum est, ut iússerat Aman, ad omnes sátrapas regis et
duces provinciárum et príncipes diversárum géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum, ex nómine
regis Asuéri; et lítteræ ipsíus signátæ ánulo. Missæ sunt epístulæ per cursóres ad univérsas províncias regis, ut pérderent,
occíderent atque delérent omnes Iudǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres uno die, hoc est tértio décimo mensis duodécimi,
qui vocátur Adar, et bona eórum diríperent.
Exémplar autem epistulárum ut lex in ómnibus provínciis promulgándum erat, ut scirent omnes pópuli et parárent se ad prædíctam diem.
Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére; statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium,
dum cívitas ipsa esset conturbáta.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Pauli a Cruce presbýteri
Optimum et sanctíssimum est de Dómini passióne cogitáre et super eádem meditári, cum per hanc viam ad sacram cum Deo coniunctiónem perveniátur.
In hac sanctíssima schola vera díscitur sapiéntia: ibi enim omnes sancti eam didicérunt. Cum vero crux dulcis nostri Iesu radíces profúndius
in corde vestro immíserit, tunc canétis: «Pati et non mori», vel: «Aut pati aut mori», vel mélius: «Nec pati nec mori, sed tantum perfécta in
Dei voluntátem convérsio».
Amor enim est úniens virtus et sua facit torménta dilécti Boni. Ignis iste usque ad medúllas pertíngens, amántem in amátum mutat, atque altióre
modo amóre dolóri se admiscénte, et dolóre amóri, mixtúra quædam fit amóris et dolóris, ádeo iuncta ut non ámplius líceat amórem a dolóre
discérnere nec dolórem ab amóre; quámobrem díligens ánima in suo dolóre gaudet, et in suo dolénte amóre exsúltat.
Constántes ígitur estóte in exercitatióne ómnium virtútum, præsértim in dulcem Iesum patiéntem imitándo, quia hoc est puræ dilectiónis culmen.
Sic ágite, ut ómnibus notum sit vos non solum intérius, sed et extérius gérere imáginem Christi crucifíxi, omnis dulcédinis et mansuetúdinis
exempláris. Qui enim intérius Fílio Dei vivi unítus est, eius imáginem extérius étiam gerit per contínuam heróicæ virtútis exercitatiónem,
præcípue per patiéntiam virtúte prǽditam, quæ nec clam nec públice conquéritur. Igitur abscóndite vos in Iesu crucifíxo, nil áliud optántes nisi
in eius voluntátem omnes in ómnibus convérti.
Crucifíxi ídeo veri amatóres effécti, festum crucis semper in templo interióre celebrábitis, tácite sustinéntes nullíque confísi creatúræ; et
quóniam festa sunt in gáudio celebránda, ídeo festum crucis a crucifíxum diligéntibus, tácite sustinéndo erit celebránda, vultu hílari et seréno,
ita ut occúltum máneat homínibus et soli summo Bono cógnitum. Quo in festo sollémnes fiunt semper épulæ, divína voluntáte pro cibo adhíbita, iuxta
exémplum amóris nostri crucifíxi.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam sanctus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, eius exémplo vivídius
incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)