Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXI
Pro O.P.: Bb. Alphonsi de Navarete, presbyteri, et sociorum martyrum in Iaponia, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Post quem illustre obierunt martyrium, vel usque ad ignem, undecim presbyteri ex Europa, necnon septem religiosi et duodeviginti viri ac mulieres ex Iaponia, omnes una aliave professione ad Ordinem Prædicatorum cooptati (novitii scilicet, cooperatores, sodales laici). Quorum in fide et passione socii fuerunt sexaginta tres sodales Societatis sacratissimi Rosarii aliique duodeviginti christifideles, e quibus quattuor mortem subierunt habitu Ordinis induti. Eorum corpora plerumque cremata et dispersa fuerunt.
Hos omnes Pius IX anno 1867 sollemniter inter Beatos rettulit una cum aliis qui eodem tempore ibidem passi sunt.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Machabæórum
Post diem, quæ dícitur Pentecóste, abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. Exívit autem cum pedítibus tribus mílibus et equítibus
quadringéntis. Quibus autem congréssis, cóntigit paucos rúere Iudæórum. Dosithéus vero quidam de iis, qui Bacénoris erant, eques vir et
fortis, Górgiam ténuit chlamydéque apprehénsum ducébat eum fórtiter; et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit
in eum umerúmque amputávit, et Górgias effúgit in Marísa. At illis, qui cum Esdrin erant, diútius pugnántibus et fatigátis, cum invocásset
Iudas Dóminum, ut adiutórem se osténderet et ducem belli, incípiens pátria voce clamórem cum hymnis, írruens improvíso in eos, qui circa
Górgiam erant, fugam eis incússit.
Iudas autem, collécto exércitu, venit in civitátem Odóllam et, cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti in eódem
loco sábbatum egérunt. Et sequénti die venérunt, qui cum Iuda erant, eo témpore, quo necessárium factum erat, ut córpora prostratórum tóllerent
et cum paréntibus repónerent in sepúlcris patérnis. Invenérunt autem sub túnicis uniuscuiúsque interfectórum donária idolórum, quæ apud Iámniam
fuérunt, a quibus lex próhibet Iudǽos. Omnibus ergo maniféstum factum est ob hanc causam eos corruísse.
Omnes ítaque, cum benedixíssent, quæ sunt iusti iúdicis, Dómini, qui occúlta manifésta facit, ad obsecratiónem convérsi sunt, rogántes, ut id,
quod factum erat, delíctum oblivióni ex íntegro traderétur. At vero fortíssimus Iudas hortátus est pópulum conserváre se sine peccáto, cum sub
óculis vidíssent, quæ facta sunt propter peccátum eórum, qui prostráti sunt. Et, facta virítim collatióne ad duo mília drachmas argénti, misit
Hierosólymam offérri pro peccátis sacrifícium, valde bene et honéste de resurrectióne cógitans. Nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros
speráret, supérfluum et vanum esset oráre pro mórtuis. Deínde consíderans quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimum habérent
repósitum grátiæ donum: sancta et pia cogitátio. Unde pro defúnctis expiatiónem fecit, ut a peccáto solveréntur.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
[**]
Ex Bulla «Mártyrum rigáta sánguine» beáti Pii papæ IX, die 7 maii 1857 édita
Mártyrum rigáta sánguine vel ab ipsis suis primórdiis Ecclésia exhibére postea numquam déstitit miránda exámpla fortitúdinis; quippe dum
ad labefacténdam Christi milítum firmitátem nova excogitárent tyránni suppliciórum génera, auxérunt ad sempitérnum Ecclésiæ decus
fortissimórum heróum corónas et palmas. Id porro non sine providentíssimo Dei consílio factum est; nimírum ut maniféste constáret duríssimo
certámini e cælis adfuísse auctórem fídei nostræ Christum Iesum, qui ut scripsit S. Cypriánus, "præliatóres et assertóres sui nóminis in
ácie confirmávit, eréxit qui pugnávit et vicit in servis suis”.
Iamvéro ab anno millésimo sexcentésimo décimo séptimo usque ad annum millésimum sexcentésimum trigésimum secúndum ferax mártyrum
Iapónia fuit, excitáto diríssimæ insectatiónis túrbine advérsus Christi religiónem, quæ felíciter illuc fúerat per Evangélii
præcónes invécta. Etenim posteáquam Taicosama Iapóniæ Imperátor inaudíto quodam furóre exársit ad extinguéndum ibi pénitus
christiánum nomen, atque anno millésimo quingentésimo nonagésimo séptimo vigínti sex strénuos veræ fídei defensóres crucis
supplício interemísset, eius in império successóres tantam immanitátem furorémque nedum æmuláti sunt, sed longe étiam superárunt.
Edita quippe lex fuit, ne quis Christiános ac præsértim sacerdótes iuváret, excíperet; secus exílio, proscriptióne bonórum atque
ipsa poena cápitis mulctarétur; cruces, aræ, templa, et qulibet religiónis sanctíssimæ monuménta præcónis voce disiécta passim
ac deléta; ad tentándam vero Christianórum in fide constántiam exquisitíssima quæque torménta adhíbita, quæ meminísse ánimus
nedum enarráre reformídat. Aliis enim in crucem actis transverberátum ferro latus fuit, alii invérso cápite cruci adfíxi, plures
fœdíssime dilaniáti ac membrátim cæsi, pleríque lento igne combústi, non pauci sulphúreis vel gélidis demérsi aquis mortem obiérunt
pœnárum diuturnitáte acerbíssimam, álii dénique fame, siti, verbéribus et squalóre cárceris afflícti, enécti mortálem hanc vitam
cum immortáli ac beáta commutárunt.
Tantam vero suppliciórum atrocitátem ánimo sic erécto atque álacri perpéssi sunt, ut priscórum Ecclésiæ mártyrum robur ac firmitátem
plane retúlerint. "Stetérunt scílicet - ut sancti Cypriáni verbis utámur - torquéntibus fortióres, et sævíssima diu plaga repetíta
inexpugnábilem fidem expugnáre non potúit”. Neque sacerdótes dumtáxat et evangélicæ doctrínæ præcónes animósi ac firmi in agóne
mansérunt, sed utriúsque sexus et cuiúsque conditiónis vel ætátis hómines, scílicet dynástæ spectatíssimi et régio prognáti sánguine
viri, matrónæ nóbiles, téneræ vírgines, confécti ætáte senes, adolescéntes et púeri ac púellæ quattuor étiam annórum, sic ut tam
inaudíta virtus animíque constántia reférri prorsus accépta débeat grátiæ cæléstis auxílio.
Mille et ámplius recenséntur, qui in diutúrno illo plúrium annórum certámine christiánam fidem fuso sánguine confirmárunt, sed tamen
de homínibus inquíri mínime pótuit auctoritáte apostólica. Etenim sæviénte in Christifidéles tanto furóris æstu, martýrii solum in
Hispánia, Manílæ in ínsulis Philippínis, et Macai in Sínis inquisitiónis tábulæ conféctæ sunt. Nihilóminus pleríque idónei testes de
more rogáti ea protulérunt, ex quibus martýrii véritas biscéntum et quinque heróum líquido constet.
In hoc glorióso mártyrum ágmine plures partim sacerdótes, partim laici spectant ad religiósum Ordinem Fratrum prædicatórum S. Domínici,
intérque eos éminent Alphónsus Navarrete, Aloisíus Flores, Angelus Orsúcci, Francíscus de Morales, Alphónsus de Mena, Domínicus
Castellet; non paucos suos esse gloriátur religiósus Ordo Fratrum Minórum S. Francísci; plerósque ad se pertinére gaudet religiósus
Ordo Eremitárum S. Augustíni, tandem suórum étiam mártyrum palmis decoráta est Societas Iesu. Sequúntur sæculáres hómines in martýrio sócii, uxóres et fílii.
Mártyrum nómina adiéctus hisce Lítteris catálogus exhibébit.
Post pretiósam in conspéctu Dómini iustórum mortem "quæ - ut idem sanctus Cypriánus scripsit - emit immortalitátem prétio sánguinis et
accépit corónam de consummatióne virtútis”, statim cœpta sunt exarári acta ad causæ cognitiónem necessária.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex lítteris fr. Alphónsi Navarrétis, Vicárii, Frátribus prædicatóribus in Iapónia constitútis; et fr. Melchióris Manzano, Provinciális Philippinárum, occasióne martýrii fr. Thomæ Zumarraga
Gesù sia nelle vostre anime, padri miei, e dia loro il suo santo Spirito. Già vedete come questa comunità di cristiani a poco a poco
si va estinguendo; e necessario dar buon esempio a questi fedeli; percio vi prego, per l'amore dei nostro buon Gesù, che procuriate di
essere veri figli dei nostro Padre S. Domenico, e coltivate molto la pace e la fratellanza con le altre religioni. Io vado a Omura a
confessare e consolare quei cristiani, perché adesso è giunto il tempo opportuno, poiché coi sangue fresco dei martiri saranno più nimati.
Voglia il cielo che il mio viaggio sia di qualche utilità.
E poiché potrebbe accadere che mi mettano in carcere, lascio al mio posto il Padre Francesco Morales, e se per caso mi togliessero
la vita, potrete nominare un Vicario Provinciale che vi governi, come e disposto dalle Costituzioni. Per amore di Dio, perdonate i
cattivi esempi che posso avervi dato sia quando ero suddito, sia quando ero superiore. II Signore Dio resti con voi: io vi porto nel
mio cuore e voi ricordatevi di me nelle nostre orazioni e nei sacrifici. Vi prego ardentemente di sostenere ed aiutare la moglie di
Paolo ed il suo bambino, perché lui viene con me per aiutare i cristiani, e potrebbe accadere che lo portino al martirio. Vi raccomando
molto l'opera dei bambini. Nel giorno della traslazione dei nostro santo padre Domenico, il 24 maggio 1617. Fr. Alfonso Navarrete, Vicario.
Fra Tommaso Zumarraga, per pariare dei quale, come richiedono le sue virtù, occorrerebbe una lunga trattazione ed una non breve
relazione, ... fu inviato dalla santa obbedienza nel Regno dei Giappone, dove produsse un grande frutto, perché fu molto elegante
e raffinato nell'uso della lingua di quel pæse. Zelantissimo nell'incrementare quella comunità di cristiani, fu come un altro profeta
Mose, amato da Dio e dagli uomini: trattava la sua persona con molto rigore, non aveva letto né altro vestito che quello che portava
ordinariamente, perche voleva vivere da vero povero. Dormiva sempre vestito, il che non costituisce una penitenza da poco. Era cosi
scarsa la considerazione che aveva di se stesso e cosi poca la stima della sua persona, che mai si ottenne accettasse qualche
dignità. Dimorò nel Regno del Giappone per più di vent'anni lavorando per la sua conversione e la propagazione del santo Vangelo:
a quest'attività era intento quando fu catturato dai ministri della giustizia. Rimase in prigione per cinque anni esercitando ogni
sorta di virtù, digiuni, discipline, orazioni, guadagnandosi con ciò la corona di martire.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Maiestátis tuæ cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per Beatórum mártyrum
Alphónsi et sociórum prædicatiónem populórum Extrémi Oriéntis córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei
stabilitáte firméntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)