lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 februarius 2016
Pro O.P.: B. Reginaldi de Orléans, presbyteri, memoria ad libitum


Anno circiter 1180 in dioecesi Aurelianensi [Orléans] in Gallia natus, iuris doctor declaratus, in Parisiorum Academia canones interpretatus est. Romam transiens, loca sancta invisurus, verbis S. P. Dominici captus animo, evangelicam Ordinis paupertatem eiusdemque nisum apostolicum magni faciens, sanitate mirabiliter recepta auxiliante beata Virgine Maria, habitum Ordinis, tunc ab ipsa ei ostensum, suscepit. Virtutum exemplo et ignito eloquio, Bononiæ prius dein Parisiis, plurimos iuvenes et claræ famæ viros ad Ordinem attraxit. Vitæ communitariæ sapiens exstitit ordinator fervidusque promotor, apostolico zelo pro Christi regno instaurando flagrans. Obiit Parisiis anno 1220 et sepultus est in Ecclésia S. Mariæ de Campis [N.-D. des Champs]. Cultus ab immemorabili præstitus a Pio IX die 8 iulii 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Psalmus 77 (78), 1-39
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)

I

1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
      inclináte aurem vestram in verba oris mei.

2 Apériam in parábolis os meum, *
      éloquar arcána ætátis antíquæ. –

3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
      et patres nostri narravérunt nobis, *

4     non occultábimus a fíliis eórum,
   generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
      et mirabília eius, quæ fecit. –

5 Constítuit testimónium in Iacob *
      et legem pósuit in Israel;
   quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *

6    ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
   Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *

7    ut ponant in Deo spem suam
   et non obliviscántur óperum Dei *
      et mandáta eius custódiant.

8 Ne fiant sicut patres eórum, *
      generátio rebéllis et exásperans;
   generátio, quæ non firmávit cor suum, *
      et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
       convérsi sunt in die belli. –

10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
       et in lege eius renuérunt ambuláre.

11 Et oblíti sunt factórum eius *
       et mirabílium eius, quæ osténdit eis.

12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
       in terra Ægýpti, in campo Táneos.

13 Scidit mare et perdúxit eos, *
       et státuit aquas quasi in utre.

14 Et dedúxit eos in nube per diem *
       et per totam noctem in illuminatióne ignis.

15 Scidit petram in erémo *
       et adaquávit eos velut abýssus multa.

16 Et edúxit rívulos de petra *
       et dedúxit tamquam flúmina aquas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

II

17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
       in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
       peténtes escas animábus suis;

19 et contra Deum locúti sunt, *
       dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"

20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
       et torréntes inundavérunt.
    "Numquid et panem póterit dare *
       aut paráre carnes pópulo suo?"

21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
       et ira ascéndit in Israel.

22 Quia non credidérunt in Deo, *
       nec speravérunt in salutári eius. –

23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
       et iánuas cæli apéruit;

24 et pluit illis manna ad manducándum *
       et panem cæli dedit eis:

25 panem angelórum manducávit homo; *
       cibária misit eis ad abundántiam.

26 Excitávit austrum in cælo, *
       et indúxit in virtúte sua áfricum;

27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
       et sicut arénam maris volatília pennáta:

28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
       circa tabernácula eórum.

29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
       et desidérium eórum áttulit eis.

30 Nondum recésserant a desidério suo, *
       adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,

31 et ira Dei ascéndit super eos, †
       et occídit pingues eórum *
       et eléctos Israel prostrávit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

III

32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
       et non credidérunt in mirabílibus eius;

33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
       et annos eórum cum festinatióne.

34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
       et convérsi veniébant dilúculo ad eum;

35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
       et Deus Excélsus redémptor eórum est.

36 Et suasérunt ei in ore suo *
       et lingua sua mentíti sunt ei;

37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
       nec fidéles erant in testaménto eius.

38 Ipse autem est miséricors *
       et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
    Sæpe avértit iram suam *
       et non accéndit omnem furórem suum.

39 Et recordátus est quia caro sunt, *
       spíritus vadens et non rédiens.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

2, 1-22
Nativitas et fuga Moysis

     In diébus illis: Egréssus est vir de domo Levi et accépit uxórem stirpis suæ; quæ concépit et péperit fílium et videns eum elegántem abscóndit tribus ménsibus. Cumque iam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam et linívit eam bitúmine ac pice; posuítque intus infántulum et expósuit eum in carécto ripæ flúminis, stante procul soróre eius et consideránte evéntum rei.
     Ecce autem descendébat fília pharaónis, ut lavarétur in flúmine, et puéllæ eius gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis; et allátam apériens cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta eius ait: «De infántibus Hebræórum est hic». Cui soror púeri: «Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulíerem Hebrǽam, quæ nutríre possit tibi infántulum?». Respóndit: «Vade». Perréxit puélla et vocávit matrem infántis. Ad quam locúta fília pharaónis: «Accipe, ait, púerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercédem tuam». Suscépit múlier et nutrívit púerum adultúmque trádidit fíliæ pharaónis. Quem illa adoptávit in locum fílii vocavítque nomen eius Móysen dicens: «Quia de aqua tuli eum».
     In diébus illis, postquam créverat, Móyses egréssus est ad fratres suos; vidítque afflictiónem eórum et virum Ægýptium percutiéntem quendam de Hebrǽis frátribus suis. Cumque circumspexísset huc atque illuc et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo. Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes dixítque ei, qui faciébat iniúriam: «Quare pércutis próximum tuum?». Qui respóndit: «Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos? Num occídere me tu vis, sicut occidísti Ægýptium?». Tímuit Móyses et ait: «Quómodo palam factum est verbum istud?».
     Audivítque phárao sermónem hunc et quærébat occídere Móysen. Qui fúgiens de conspéctu eius morátus est in terra Mádian; venit ergo in terram Mádian et sedit iuxta púteum. Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam; et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui. Supervenére pastóres et eiecérunt eas; surrexítque Móyses et, defénsis puéllis, adaquávit oves eárum. Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: «Cur velócius venístis sólito?». Respondérunt: «Vir Ægýptius liberávit nos de manu pastórum; ínsuper et hausit aquam nobis potúmque dedit óvibus». At ille «Ubi est?» inquit. «Quare dimisístis hóminem? Vocáte eum, ut cómedat panem». Consénsit ergo Móyses habitáre cum eo accepítque Séphoram fíliam eius uxórem. Quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam dicens: «Advena sum in terra aliéna».

RESPONSORIUM

Hebr 11, 24-25.26.27

R. Fide Móyses grandis factus negávit se dici fílium fíliæ pharaónis magis éligens afflígi cum pópulo Dei quam temporálem peccáti habére iucunditátem; * aspiciébat enim in remuneratiónem.
V. Maióres divítias æstimábat thesáuris Ægýpti impropérium Christi; fide relíquit Ægýptum. * Aspiciébat enim in remuneratiónem.

LECTIO ALTERA

E Libéllo de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri

(Monumenta R. P. Hist., XVI, Libellus de Principis, pp. 56-58, 63-64)

Novus insurrexisse videbatur Elias

     Anno Dómini millésimo ducentésimo duodevicésimo cum Magíster Domínicus esset Romæ, magíster Regináldus, decánus sancti Aniáni Aurelianénsis, mare transitúrus illuc usque pervénit. Erat autem vir opinióne magnus, doctus sciéntia, célebris dignitáte, qui de iure canónico réxerat Parísiis annis quinque. Hic ígitur cum venísset Romam gravi infirmitáte corrípitur; ad quem Magíster Domínicus aliquótiens, ut eum visitáret advénit et exhórtans eum ad paupertátem Christi et Ordinis sui consórtium, líberum et plenum ab eo suscipiéndæ religiónis huius consénsum elícuit ita ut se voto astríngeret.
     Relevátus est ígitur ab infirmitáte sua gravi et quasi desperáto perículo, sed non sine divíni virtúte miráculi. Nam visibíliter inter æstus fébrium suárum ad eum véniens Regína cæli, Mater Misericórdiæ, Virgo María et eius óculos, nares, aures, os, umbilícum, manus pedésque quadam salutári, quam secum detúlerat, inunctióne perúngens, huiuscémodi verba subiúnxit: «Ungo pedes tuos óleo sancto ad præparatiónem Evangélii pacis». Nihilóminus étiam ei omnem huius Ordinis hábitum demonstrávit. Conféstim ergo sanátus est et sic repénte toto córpore reparátus, ut médici, qui de eius convalescéntia quasi desperáverant, visis eius sanitátis indíciis miraréntur. Hoc insígne miráculum multis usque hódie téstibus manéntibus Magíster Domínicus póstmodum publicávit. Et cum aliquándo plúribus in collatióne recitáret Parísiis, ego ipse præsens intérfui.
     Igitur magíster Regináldus sanitáte recépta, cœpit mox prædicatióni totus insístere et ignítum erat elóquium eius veheménter. Tota tunc fervébat Bonónia quia novus insurrexísse videbátur Elías. In diébus illis multos Bononiénses recépit ad Ordinem et númerus discipulórum cœpit excréscere et plures ádditi sunt ad eos.
     Venit deínde sanctæ memóriæ frater Regináldus Parísios et indefésso mentis fervóre Christum Iesum et hunc crucifíxum verbo prædicábat et ópere. Sed cito de terra sústulit eum Deus et consummátus in brevi explévit témpora multa.
     Frater Matthǽus qui ipsum in sǽculo gloriósum delicatúmque cognóverat aliquótiens velut admírans requisívit ab eo: «Estne vobis magíster tǽdium hunc hábitum assumpsísse?». At ille vultu submísso respóndit: «Nihil in hoc Ordine meréri me réputo, quia nimis in eo mihi semper complácui».

RESPONSORIUM

Cf. Eph 4, 1. 3-4

R. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beáto Regináldo presbýtero, Matre misericórdiæ auxiliánte, in via paupertátis evangélicæ incédere et álios dedúcere tribuísti, eius intercessióne, gressus nostros dírige secúndum elóquium tuum, ut viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)