Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Pro O.P.: B. Constantii de Fabriano, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Ascensionis a Corde Iesu Nicol Goñi, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Convertímini et ágite pæniténtiam.
R.
Fácite vobis cor novum et spíritum novum.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
In diébus illis: Profécta omnis congregátio filiórum Israel de desérto Sin per mansiónes suas iuxta sermónem Dómini castrametáti sunt in Ráphidim,
ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo. Qui iurgátus contra Móysen ait: «Da nobis aquam, ut bibámus». Quibus respóndit Móyses: «Quid iurgámini contra
me? Cur tentátis Dóminum?». Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria et murmurávit contra Móysen dicens: «Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut
occíderes nos et líberos nostros ac iuménta siti?». Clamávit autem Móyses ad Dóminum dicens: «Quid fáciam pópulo huic? Adhuc páululum et
lapidábunt me». Et ait Dóminus ad Móysen: «Antecéde pópulum et sume tecum de senióribus Israel et virgam, qua percussísti flúvium, tolle
in manu tua et vade. En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus». Fecit Móyses
ita coram senióribus Israel. Et vocávit nomen loci illíus Massa et Meríba, propter iúrgium filiórum Israel et quia tentavérunt Dóminum
dicéntes: «Estne Dóminus in nobis an non?».
Venit autem Amalec et pugnábat contra Israel in Ráphidim. Dixítque Móyses ad Iósue: «Elige nobis viros et egréssus pugna contra Amalec; cras
ego stabo in vértice collis habens virgam Dei in manu mea». Fecit Iósue, ut locútus erat ei Móyses, et pugnávit contra Amalec; Móyses autem
et Aaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israel; sin autem remisísset, superábat Amalec.
Manus autem Móysi erant graves; suméntes ígitur lápidem posuérunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentábant manus eius ex
utráque parte. Et factum est ut manus eius non lassaréntur usque ad occásum solis. Vicítque Iósue Amalec et pópulum eius in ore gládii.
Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Scribe hoc ob monuméntum in libro et trade áuribus Iósue; delébo enim memóriam Amalec sub cælo». Ædificavítque
Móyses altáre et vocávit nomen eius Dóminus Nissi (Dóminus vexíllum meum) dicens: «Quia manus contra sólium Dómini: bellum Dómino erit contra
Amalec a generatióne in generatiónem».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
RESPONSORIUM
LECTIO TERTIA
ORATIO
Orémus:
Dios, Padre de misericordia, que has llamado a la Beata Ascensión a servirte con generosidad en los más necesitados, concédenos por su intercesión
descubrir los tesoros de tu amor y compartirlos con todos los hombres. Por nuestro Señor Jesucristo, tu Hijo, que vive e reina contigo en la unidad del
Espíritu Santo, y es Dios por los siglos de los siglos.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)